Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo [2] dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt [3] si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo [4] unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius [5] quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui [6] in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino [7] exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me [8] tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram [9] ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus [10] quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me [11] legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos [12] ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi [13] credo videre bona Domini in terra viventium [14] expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum