Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius [2] labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit [3] uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae [4] ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum [5] benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae [6] et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel