Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
canticum psalmi filiis Core secunda sabbati [2] magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius [3] fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni [4] Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam [5] quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum [6] ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt [7] tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis [8] in spiritu vehementi conteres naves Tharsis [9] sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma [10] suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui [11] secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua [12] laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine; [13] circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius [14] ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram [15] quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula