previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae [2] Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te [3] intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam [4] quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit [5] aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio [6] inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt [7] posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis [8] super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma [9] longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar [10] oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas [11] numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma [12] numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione [13] numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis [14] et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te [15] ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me [16] pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus [17] in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me [18] circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul [19] elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: