previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius [2] dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos [3] a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari [4] erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt [5] esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit [6] et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos [7] et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis [8] confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum [9] quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis [10] sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro [11] quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt [12] et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret [13] et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos [14] et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit [15] confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum [16] quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit [17] suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt [18] omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis [19] et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos [20] misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum [21] confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum [22] et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione [23] qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis [24] ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo [25] dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius [26] ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat [27] turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est [28] et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos [29] et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius [30] et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum [31] confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum [32] exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum [33] posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim [34] terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea [35] posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum [36] et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis [37] et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis [38] et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit [39] et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore [40] effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via [41] et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias [42] videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum [43] quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: