previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio [2] confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi [3] cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione [4] quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide [5] diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra [6] verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum [7] congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos [8] timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem [9] quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt [10] Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum; [11] consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem [12] beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi [13] de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum [14] de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram [15] qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum [16] non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae [17] fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur [18] ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius [19] ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame [20] anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est [21] quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus [22] fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: