previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in finem David psalmus cantici [2] exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius [3] sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei [4] et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia [5] cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius [6] patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo [7] Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris [8] Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma [9] terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel [10] pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam [11] animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus [12] Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa [13] rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia [14] si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri [15] dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon [16] mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis [17] ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem [18] currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto [19] ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus [20] benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma [21] Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis [22] verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis [23] dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris [24] ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso [25] viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto [26] praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum [27] in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel [28] ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali [29] manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis [30] a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera [31] increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt [32] venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo [33] regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo; [34] qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis [35] date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus [36] mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: