Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina [2] cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia [3] Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis [4] commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est [5] ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis [6] dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui [7] salvum fac dextera tua et exaudi me [8] Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor [9] meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus [10] Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt [11] quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam [12] nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris [13] da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis [14] in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos