previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius [2] benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius [3] qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas [4] qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus [5] qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua [6] faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus [7] notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas [8] miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors [9] non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur [10] non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis [11] quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se [12] quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras [13] quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se [14] quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus [15] homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit [16] quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum [17] misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum [18] his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea [19] Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur [20] benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius [21] benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius [22] benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: