Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
intellectus David cum esset in spelunca oratio [2] voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum [3] effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio [4] in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi [5] considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam [6] clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium [7] intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me [8] educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi