previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit [2] diligam te Domine fortitudo mea [3] Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus [4] laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero [5] circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me [6] dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis [7] cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius [8] et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis [9] ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo [10] inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius [11] et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum [12] et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris [13] prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis [14] et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis; [15] et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos [16] et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae [17] misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis [18] eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me [19] praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus [20] et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me [21] %et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi [22] quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo [23] quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me [24] et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea [25] et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius [26] cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris [27] et cum electo electus eris et cum perverso perverteris [28] quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis [29] quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas [30] quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum [31] Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum [32] quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum [33] Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam [34] qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me [35] qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea [36] et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit [37] dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea [38] persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant [39] confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos [40] et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me [41] et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti [42] clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos [43] et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos [44] eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium [45] populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi [46] filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis [47] vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae [48] Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis [49] et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me [50] propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo [51] magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: