Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem servo Domini David [2] dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius [3] quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium [4] verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret [5] iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit [6] Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes [7] iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine [8] quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt [9] inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos [10] quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen [11] praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde [12] non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me [13] ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare