previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei [2] aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio [3] quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis [4] non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit [5] et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis [6] ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis [7] ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant [8] ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius [9] filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli [10] non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare [11] et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis [12] coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos [13] interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem [14] et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis [15] interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa [16] et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas [17] et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso [18] et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis [19] et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto [20] quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo [21] ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel [22] quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius [23] et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit [24] et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis [25] panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam [26] transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum [27] et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata [28] et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum [29] et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis [30] non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum [31] et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit [32] in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius [33] et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione [34] cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum [35] et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est [36] et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei [37] cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius [38] ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam [39] et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens [40] quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso [41] et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt [42] non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis [43] sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos [44] et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent [45] misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos [46] et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae [47] et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina [48] et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni [49] misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos [50] viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit [51] et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham [52] et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto [53] et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare [54] et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis [55] et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel [56] et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt [57] et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum [58] et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt [59] audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel [60] et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus [61] et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici [62] et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit [63] iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae [64] sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur [65] et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino [66] et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis [67] et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit [68] et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit [69] et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula [70] et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum [71] pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam [72] et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: