previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini [2] beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum [3] non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt [4] tu mandasti mandata tua custodire nimis [5] utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas [6] tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis [7] confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae [8] iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque [9] beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos [10] in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis [11] in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi [12] benedictus es Domine doce me iustificationes tuas [13] in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui [14] in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis [15] in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas [16] in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos [17] gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos [18] revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua [19] incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua [20] concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore [21] increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis [22] aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi [23] etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis [24] nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae [25] deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum [26] vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas [27] viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis [28] dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis [29] viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei [30] viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus [31] adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere [32] viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum [33] he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper [34] da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo [35] deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui [36] inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam [37] averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me [38] statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo [39] amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda [40] ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me [41] vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum [42] et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis [43] et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi [44] et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi [45] et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi [46] et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar [47] et meditabar in mandatis tuis quae dilexi [48] et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis [49] zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti [50] haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me [51] superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi [52] memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum [53] defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam [54] cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae [55] memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam [56] haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi [57] heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam [58] deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum [59] cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua [60] paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua [61] funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus [62] media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae [63] particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua [64] misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me [65] teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum [66] bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi [67] priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi [68] bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas [69] multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua [70] coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum [71] bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas [72] bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti [73] ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua [74] qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi [75] cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me [76] fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo [77] veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est [78] confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis [79] convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua [80] fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar [81] caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi [82] defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me [83] quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus [84] quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium [85] narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua [86] omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me [87] paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua [88] secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui [89] lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo [90] in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet [91] ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi [92] nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea [93] in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me [94] tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi [95] me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi [96] omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis [97] mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est [98] super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est [99] super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est [100] super senes intellexi quia mandata tua quaesivi [101] ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua [102] a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi [103] quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo [104] a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis [105] nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis [106] iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae [107] humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum [108] voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me [109] anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus [110] posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi [111] hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt [112] inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem [113] samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi [114] adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi [115] declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei [116] suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea [117] adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper [118] sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum [119] praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua [120] confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui [121] ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me [122] suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi [123] oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae [124] fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me [125] servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua [126] tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam [127] ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion [128] propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui [129] fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea [130] declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis [131] os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam [132] aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum [133] gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia [134] redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua [135] faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas [136] exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam [137] sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum [138] mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis [139] tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei [140] ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud [141] adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus [142] iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas [143] tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea [144] aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam [145] cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram [146] clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua [147] praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi [148] praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua [149] vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me [150] adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt [151] prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas [152] initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea [153] res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus [154] iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me [155] longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt [156] misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me [157] multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi [158] vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt [159] vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me [160] principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae [161] sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum [162] laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa [163] iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi [164] septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae [165] pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum [166] expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi [167] custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer [168] servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo [169] thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum [170] intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me [171] eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas [172] pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas [173] fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi [174] concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea [175] vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me [176] erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: