Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici [2] confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua [3] cum accepero tempus ego iustitias iudicabo [4] liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma [5] dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu [6] nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem [7] quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus [8] quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat [9] quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae [10] ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob [11] et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti