previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in finem David psalmus [2] Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est [3] locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis [4] pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam [5] et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea [6] constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius [7] cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum [8] fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter [9] fiant filii eius orfani et uxor eius vidua [10] nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis [11] scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius [12] non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius [13] fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius [14] in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur [15] fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum [16] pro eo quod non est recordatus facere misericordiam [17] et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare [18] et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius [19] fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur [20] hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam [21] et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me [22] quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me [23] sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae [24] genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum [25] et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua [26] adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam [27] et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam [28] maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur [29] induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua [30] confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum [31] quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: