previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem [2] quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident [3] spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius [4] delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui [5] revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet [6] et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem [7] subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias [8] desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris [9] quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram [10] et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies [11] mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis [12] observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis [13] Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius [14] gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde [15] gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur [16] melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas [17] quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus [18] novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit [19] non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur [20] quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt [21] mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet [22] quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt [23] apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet [24] cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam [25] iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes [26] tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit [27] declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi [28] quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit [29] iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam [30] os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium [31] lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius [32] considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum [33] Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi [34] expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis [35] vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani [36] et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius [37] custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico [38] iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt [39] salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis [40] et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: