Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine [2] Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae [3] si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit [4] quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius [5] speravit anima mea in Domino [6] a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino [7] quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio [8] et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius