previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[195]

[198] ocnus iste est Ocnus, quem in bucolicis Bianorem dicit, utnamque sepulchrum incipit apparere Bianoris” . hic Mantuam dicitur condidisse, quam a matris nomine appellavit: nam fuit filius Tiberis et Mantus, Tiresiae Thebani vatis filiae, quae post patris interitum ad Italiam venit. alii Manto, filiam Herculis, vatem fuisse dicunt. hunc Ocnum alii Aulestis filium, alii fratrem, qui Perusiam condidit, referunt: et ne cum fratre contenderet, in agro Gallico Felsinam, quae nunc Bononia dicitur, condidisse: permisisse etiam exercitui suo ut castella munirent, in quorum numero Mantua fuit. alii a Tarchone Tyrrheni fratre conditam dicunt: Mantuam autem ideo nominatam, quod Etrusca lingua Mantum Ditem patrem appellant, cui cum ceteris urbibus et hanc consecravit. mantus genetivus Graecus est: nam si latine declinaveris 'Mantonis' facit, sicut in Plauto legimusIonis” .

[201] dives avis maioribus praepotens. et bene 'dives avis', quia non ab Ocno, sed ab aliis quoque condita fuit: primum namque a Thebanis, deinde a Tuscis, novissime a Gallis, vel, ut alii dicunt, a Sarsinatibus, qui Perusiae consederant. sed non genus omnibus unum quia origo Mantuanorum et a Tuscis venit, qui in Mantua regnabant, et a Venetis: nam in Venetia posita est, quae et Gallia cisalpina dicitur.

[202] gens illi triplex populi sub gente quaterni quia Mantua tres habuit populi tribus, quae in quaternas curias dividebantur: et singulis singuli lucumones imperabant, quos tota in Tuscia duodecim fuisse manifestum est, ex quibus unus omnibus praeerat. hi autem totius Tusciae divisas habebant quasi praefecturas, sed omnium populorum principatum Mantua possidebat: unde est 'ipsa caput populis'. ergo Vergilius miscet novam et veterem Etruriam, ut utriusque principatum patriae suae adsignet, cum alioquin Mantua ad haec auxilia pertinere non debeat, quia Aeneas nulla a transpadanis auxilia postulaverit, cum omnis exercitus adversum Mezentium uno loco consederit. et propterea putatur poeta in favorem patriae suae hoc locutus, ut de hac sola trans Padum pro Aenea adversum Mezentium auxilia faciat venisse, quod nec populorum nomina, nec lucumonum rettulerit.

[203] tusco de sanguine vires quia robur totum a lucumonibus habuit.

[204] in se armat id est odio sui in arma compellit.

[205] patre benaco velatus harvndine glauca mincius i. d. i. a. pinu Benacus lacus est Venetiae, de quo fluvius nascitur Mincius. iure ergo dux Venetus fluvium provinciae suae depinxit in navi: quem Benaci filium, quia ex ipso habet originem, dicit.

[207] gravis fortis, utferit ense gravem Thymbraeus Osirim” : vel 'gravis' aut animo, aut aetate, aut 'gravis' propter navem, nam sequitur 'centenaque arbore fluctum verberat assurgens'. centenaque arbore non ait remis, sed arboribus, ad exprimendam navis magnitudinem, quae plures habuit remorum ordines: unde ait Lucanuset summis longe ferit aequora remis” .

[208] marmore mari.

[209] triton pictus in navis prora: et sic ait quasi de vero Tritone, utgalea alta Chimaeram sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignes” . caerula 'caerula freta', non 'caerula concha', nam versus non stat.

[210] laterum tenus utcrurum tenus” , ἄχρι τῶν πλευρῶν. hispida horrida, saetosa.

[211] frons hominem praefert modo frontem primam partem hominis intellegere debemus; nam hoc dicit: a capite usque ad ima latera hominis monstrabatur effigies.

[212] spumea semifero incertum, utrum pictus, an ex aere factus.

[213] tot lecti proceres quare Tarchonem praeteriit: an quia illi omnes sub imperio eius fuerunt? ter denis triginta accipiamus naves fuisse, non, ut quidam volunt, singulos duces tricenas naves habuisse: nam enumeratorum militum non convenit numerus, praesertim cum sequatur 'subsidio Troiae', id est parvo auxilio: nam apud maiores bella non ambitu, sed virtute constabant. Troiae aut castra Aeneae dixit: aut 'Troiae' pro Troianis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: