previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[192]

[197] terram mare sidera ivro et ornatior elocutio et crebra apud maiores, quam si velis addere praepositionem, ut dicas 'iuro per maria, per terras'. 'eadem' autem bene dixit: nam pro mari ille fontes et fluvios posuit, pro sideribus solem.

[198] latonaeque genus duplex ac si diceret, utrumque sexum prolis Latonae vel subolis. et bene in foederibus duplicia invocat numina, quia in unum duo coituri sunt populi. ianum quoque rite invocat, quia ipse faciendis foederibus praeest: namque postquam Romulus et Titus Tatius in foedera convenerunt, Iano simulacrum duplicis frontis effectum est, quasi ad imaginem duorum populorum. legimus tamen Ianum etiam quadrifrontem fuisse: unde Martialis aitet lingua pariter locutus omni” : nam 'omnis' de duobus non dicimus.

[199] vim duritiem, inexorabilitatem. sacraria ditis sacrarium proprie est locus in templo, in quo sacra reponuntur, sicut donarium est, ubi ponuntur oblata, sicut lectisternia dicuntur, ubi homines in templo sedere consueverunt.

[200] qui foedera fulmine sancit confirmat, sancta esse facit, quia cum fiunt foedera, si coruscatio fuerit, confirmantur: vel certe, quia apud maiores arae non incendebantur, sed ignem divinum precibus eliciebant, qui incendebat altaria. 'sancire' autem proprie est sanctum aliquid, id est consecratum, facere fuso sanguine hostiae: et dictum 'sanctum', quasi sanguine consecratum.

[204] si tellurem effundat in undas hypallage pro 'si undas effundat in terras'.

[205] diluvio miscens id est aquae superfusione universa perturbans.

[206] ut sceptrum hoc Homeri locus, verbum ad verbum. dextra sceptrum nam forte gerebat per parenthesin dictum est. ut autem sceptrum adhibeatur ad foedera, haec ratio est, quia maiores semper simulacrum Iovis adhibebant: quod cum taediosum esset, praecipue quando fiebant foedera cum longe positis gentibus, inventum est, ut sceptrum tenentes quasi imaginem simulacri redderent Iovis; sceptrum enim ipsius est proprium. unde nunc tenet sceptrum Latinus, non quasi rex, sed quasi pater patratus.

[208] imo de stirpe ideo genere masculino usus est, quia de arboribus loquitur: nam de hominibus genere feminino dicimus, utheu stirpem invisam” ; dixit tamen, sed usurpative, Horatius etiam de arboribus, utstirpesque raptas et pecus et domos” .

[209] matre caret vel terra, utantiquam exquirite matrem” : vel arbore, utparva sub ingenti matris se subicit umbra” .

[210] aere decoro id est orichalco.

[211] dedit gestare utdat ferre” .

[212] talibus inter se firmabant foedera dictis Latinus et Aeneas. Turnum autem non inducit iurantem, quia dux est, qui praesente rege non habet potestatem. et imitatus est Homerum, qui post ius iurandum Menelai Alexandrum quasi fervidum et adulescentem inducit exclusum et Priamum adhibitum ad foederis confirmationem.

[213] rite sacratas rite exploratas sollemnitate, quam diximus supra.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: