previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[781]

[784] vertitur id est agit. et toto vertice supra est Statiuset toto despectat corpore bellum” .

[786] aetnaeos efflantem faucibus ignes nimios, quantos habet Aetna.

[787] tam magis illa fremens et tristibus effera flammis quam magis effvso crvdescunt sanguine pugnae legitur in arte quod 'tam magis maxime minus minime' positivo tantum iungantur: quod tamen tunc observatur si ponantur ad augmentum istae particulae; tunc enim vitiosam faciunt elocutionem. ceterum si ad exaequationem positae sint, possunt vel comparativo vel superlativo vel pro his gradibus ipsae inter se iungi: hinc ergo est 'tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae': non enim ad praelationem positae sunt, sed ad exaequationem. maiores enim nostri vitia non in dicto, sed in significatione esse voluerunt. hinc est in Sallustioita quam quisque pessime fecit, tam maxime tutus est” : nam et hic exaequatio est, non comparatio.

[790] io auro insignibat haec Inachi filia Argivorum fluminis fuit. hanc amavit Iuppiter. et dum cum ea esset, Iuno supervenit. timens ille ne deprehenderetur, Ionem mutavit in vaccam et eam poscenti dedit Iunoni, ne paelicem confiteretur. cui Iuno Argum, oculatum omnibus membris, Arestoris sive Terrae filium, quem Graeci panopten appellant, custodem adposuit. quem cum Iuppiter per Mercurium, qui eum cantu fistulae in somnum conpulit, interemisset, Iuno eum in pavonem mutavit, Ioni vero inmisit oestrum, muscam animalibus infestam, quo diu exagitata ad Aegyptum venit et Iovis voluntate in Isin mutata colique coepta est. insignibat signo suo clarum esse faciebat.

[791] argumentum ingens aut fabula, ut Ciceroargumenta erant in valvis” : aut re vera argumentum, quo se Graecum probare cupiebat. hoc enim etiam Amata superius dixitInachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae” . custos ne reverti posset in formam priorem.

[792] pater inachus pater non tantum ipsius Ionis, sed auctor originis Turni.

[794] totis agmina densentur campis scilicet qui oculis poterant subiacere. densentur denseo denses dicimus, aliter non. argivaque pubes et hoc ad generis, ut supra diximus, pertinet probationem, quod eum sequebantur Argivi.

[795] veteresque sicani bene 'veteres': nam ubi nunc Roma est, ibi fuerunt Sicani, quos postea pepulerunt Aborigines.

[796] sacranae acies dicunt quendam Corybantem de Creta venisse ad Italiam et tenuisse loca, quae nunc urbi vicina sunt, et ex eo populos ducentes originem Sacranos appellatos; nam sacrati sunt matri deum Corybantes. alii Sacranas acies Ardeatum volunt, qui aliquando cum pestilentia laborarent, ver sacrum voverunt, unde Sacrani dicti sunt. picti scuta labici Glaucus, Minois filius, venit ad Italiam. et cum sibi imperium posceret nec acciperet, ideo quod nihil praestabat, sicut eius pater praestiterat zonam eis transmittendo, cum antehac discincti essent, ostendit scutum: a quo et ipse Labicus dictus est, et ex eo populi ἀπὸ τῆς λαβῆς, quam latine amplam vocamus. 'picti' autem 'scuta' id est in bello frequenter probati: nam apud maiores virorum fortium picta erant scuta, e contra inertium et tironum pura erant, unde estparmaque inglorius alba” , id est non picta.

[797] qui saltus tiberine tuos non originem, ut diximus supra. sacrumque numici litus arant aut iam tunc sacrum, aut prolepsis est: nam consecratus est Numicus, postquam inventum est illic cadaver Aeneae.

[798] litus arant litus fluminis, utviridique in litore conspicitur sus” .

[799] circaevmque ivgum circa hunc tractum Campaniae colebatur puer Iuppiter, qui Anxyrus dicebatur, quasi ἄνευ ξυροῦ, id est sine novacula, quia barbam numquam rasisset, et Iuno virgo, quae Feronia dicebatur. est autem fons in Campania iuxta Terracinam, quae aliquando Anxur est dicta.

[800] et viridi gavdens feronia luco non vacat quod addidit 'viridi': nam cum aliquando huius fontis lucus fortuito arsisset incendio et vellent incolae exinde transferre simulacra deorum, subito reviruit.

[801] qua saturae iacet atra palus secundum hanc lectionem re vera Saturam paludem intellegimus; sed alii 'Asturae' legunt. quod si est, paludem pro flumine posuit; nam haud longe a Terracina oppidum est Astura et cognominis fluvius.

[802] quaerit iter valles satis signatis verbis expressit flumen angustum, contra de Tiberino aitin mare prorumpit” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: