previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[146]

[148] effigies sacrae et reliqua. ἓν διὰ δυοῖν. Varro sane rerum humanarum secundo ait, Aeneam deos penates in Italiam reduxisse, quaedam lignea vel lapidea sigilla, quod evidenter exprimit dicendo 'effigies sacrae divum' et reliqua: quamvis alio loco alias opiniones secutus diversa dixerit. sane hos deos Dardanum ex Samothracia in Phrygiam, Aeneam vero in Italiam ex Phrygia transtulisse, idem Varro testatur. quos quidam dicunt ideo inductos a poeta monere per somnum: monitu nam eorum per quietem iussum cum Latino foedus fecisse, eorum etiam monitu Latinum Aeneae se coniunxisse. eosdem tradit visos aliquotiens in somnis quid fieri vellent imperasse: eaque nostros publice curasse maiores.

[149] mediisque ex ignibus et reliqua. hoc quibusdam videtur ad maiestatem potius deorum referendum, quam ad iactantiam virtutis Aeneae. et significantius erit, si quae non legeris intellegas.

[150] visi adstare non adstabant, sed videbantur: unde et visa dicuntur; non enim sunt, sed videntur.

[151] in somnis multi hic distingunt et volunt unam partem esse orationis, id est vigilantis: nam quemadmodum videbat lunam infusam fenestris? multi 'in somniis' dicunt, ut sit conlisio, quomodo 'peculi' pro 'peculii'. multi 'in somniis' legunt et posterioribus iungunt: unde et visi: et corpus somno vinci volunt, mentem vero vigilare et meminisse omnium. ideo etiam dormiens de luna scire potuit. multo lumine cum nimbo suo, qui circa deos solet videri.

[152] insertas aut clatratas; aut non seratas, ut sit quasi 'inseratas', id est non clausas, et dictum, quomodo 'asprosque molares' pro 'asperos', 'conpostus' pro 'conpositus', 'vixet' pro 'vixisset'. vel 'insertas fenestras' quas lumine suo luna inseruerat, ab inserendo, quod se per rimas insereret. fundebat scilicet abundans lumen.

[153] tum sic adfari hic versus in multis non invenitur.

[154] ortygiam 'ad Ortygiam': more suo detraxit praepositionem, ut paulo post 'Cretae' pro 'in Creta'. sane quibusdam visum est serum auxilium deorum penatium; cur enim ante pestilentiam non monuerunt mutandas sedes? ideo aliquibus videtur somnium fuisse appetitum.

[155] canit proprie, quia oraculum. en quasi demonstrantis est, ut fidem faciat, ne somnium putetur, ut paulo posthaud dubitanda refer” .

[156] dardania derivativum nomen a constitutore. et notandum, regionem pro civitate positam. tuaque arma secuti ac si diceret 'tuas partes', vel imperium, utsocer arma Latinus habeto” .

[157] sub te id est te duce, sub tuo iure agentes. permensi evecti, ut est contrapelagoque remenso inprovisi aderunt” . multi autem 'permensi' sine 'n' legunt a verbo permetior. hic versus variasse dicitur.

[158] idem nos scilicet qui te sumus secuti. venturos plus est quam si dixisset 'futuros'; nam quasi eos iam esse significat. in astra nepotes significat Gaium Iulium Caesarem, qui primus inter deos relatus est. et bene 'in astra', cuius sidus apparuit, utecce Dionaei processit Caesaris astrum” .

[159] urbi Romae κατ᾽ ἐξοχὴν, ut supra diximus. magnis id est nepotibus. et bonum ornatum a sermonis fecit similitudine 'magnis magna para' dicendo. 'magnis' vero dixit vel penatibus, ut 'magnis diis', vel nepotibus. et ad exhortationem Aeneae pertinet <'magna para'>.

[160] fugae profectionis. dicens autem 'fugae' videtur crimen proditionis excusare.

[161] mutandae sedes argumentum a necessitate. simul arguitur error Anchisae. ordo autem est 'Delius Apollo'. svasit deest 'capere'.

[162] cretae] non sic dicitur 'Cretae', quemadmodum 'Romae': neque enim bene, sicut dictum est, sine praepositione insulae ponuntur, nisi hae tantum quae eiusdem nominis civitates habentet deli quasi labini.

[163] est locus ut ante diximus, totius orbis conparatione. hesperiam deest 'quam', ut supra dictum est. cognomine ab Hespero, Hispaniae rege: vel stella quam intuentur petentes Italiam.

[164] antiqua nobilis, ut iam dictum est.

[165] oenotri vel a rege, vel a vino. Italis enim primus vitem ostendit Saturnus, ut in septimo legimusvitisator curvam servans sub imagine falcem Saturnusque senex” .

[166] Italiam dixisse bene omnia Italiae nomina in unum contulit propter errorem Aeneae.

[167] propriae sedes perpetuae, quia infirmas et in Creta et in Thracia condidit. hinc dardanus ortus iasivsque pater Dardanus et Iasius fratres fuerunt Iovis et Electrae filii: sed Dardanus de Iove, Iasius de Corytho procreatus est, a cuius nomine et mons et oppidum nomen accepit. postea Iasium dicitur Dardanus occidisse. hi tamen fratres cum ex Etruria proposuissent sedes exteras petere, profecti. et Dardanus quidem contracta in Troia iuventute Dardaniam urbem condidit, a qua Troianorum origo crevit. Iasius autem Samothraciam cepit et ibi liberum locum imperio tenuit. alii dicunt utrumque ex Corytho, Iovis filio, procreatos et sicut dictum est relicta Italia profectos. sed Iasium Samothraciam imperio tenuisse, Dardanum vero in Phrygiam pervenisse ibique auxilio fuisse Teucro, Scamandri filio, qui tum finitimas gentes bello subigebat, filiamque eius duxisse in matrimonium, et post mortem soceri regnum adeptum Dardaniam Troianam regionem ab suo nomine appellasse. Graeci et Varro humanarum rerum Dardanum non ex Italia, sed de Arcadia, urbe Pheneo, oriundum dicunt; alii Cretensem; alii circa Troiam et Idam natum. sane per patris appellationem cognationem <significat>.

[168] a quo principe nostrum a Dardano, non ab Iasio; nam anteriori respondit. quod autem dicit 'a quo principe genus nostrum est' potest et generaliter intellegi, id est unde originem ducimus, ut deos penates quasi Troianos intellegas, et ad ritum referri, de quo dicit Labeo in libris qui appellantur de diis animalibus: in quibus ait, esse quaedam sacra quibus animae humanae vertantur in deos, qui appellantur animales, quod de animis fiant. hi autem sunt dii penates et viales.

[169] laetus id est omissa tristitia quam de sociis habebat amissis, vel quia ei designatus evidenter fuerat locus, ad quem sine errore et pergere et pervenire deberet.

[170] havd dubitanda refer aut quia dubitaverant ex consilio Anchisae, aut ne propter somnium non crederent. havd d. r.] ideo dicunt, si forte non crederet quod per somnium vidit, aut quia non dubie, ut Apollo, monuerunt. corythum designat partem provinciae, ne alter error ex magnitudine procreetur locorum. quidam autem de Corytho hanc fabulam tradunt. Dardanus cum equestri proelio ab Aboriginibus pulsus galeam perdidisset, propter quam resistens et in audaciam suos reducens victoriam adeptus est, tum ob rem feliciter gestam oppidum ubi galeam amiserat condidit, cui Corytho nomen indidit eo quod Graece κόρυς galea dicitur. vel Corythum montem, in quo Corythus sepultus est. alii Corythum a Corytho, Paridis et Oenones filio, conditam ferunt.

[171] avsonias appellata Ausonia ab Ausone, Ulixis et Calypsus filio: et primo pars, postea omnis Italia nominata. dictaea Dictaeus mons Cretae est, dictus a Dicte nympha, quae illic colitur: in quo dicitur altus Iuppiter, utDictaeo caeli regem pavere sub antro” . dictaea Dictaeus mons est in Creta, ubi herba dictamnos nascitur, quae admota vulneribus ferrum inhaerens solet expellere. qui mons dictus est a Dicte nympha, quae ibi colitur. quam cum Minos rex amaret et insequeretur per loca avia, illa se amore castitatis praecipitem dedit, et excepta piscatorum retibus invita reducta est. a qua rex abstinuit et nomine eius Dictaea loca appellari iussit. in hoc monte dicitur altus Iuppiter, utDictaeo caeli regem pavere sub antro” . negat tibi ivppiter arva ex definito. et bene Iuppiter, quasi ipse qui Cretensibus praeest.

[172] talibus attonitus visis hoc est talibus deorum vultibus: propter 'visi ante oculos adstare': unde sequitur 'et voce deorum'; nam et voce se dicit attonitum et visis. 'attonitus' vero est stupefactus; nam proprie attonitus dicitur, cui casus vicini fulminis et sonitus tonitruum dant stuporem.

[173] nec sopor illud erat soluta elocutio.

[174] velatasque comas vittatas, utvictori velatum auro vittisque iuvencum” : aut coronatas, utvelat materna tempora myrto” . nam dii qui erant apud Laurolavinium non habebant velatum caput.

[175] manabat fluebat. hinc et lapis manalis quem trahebant pontifices, quotiens siccitas erat.

[176] corripio e stratis corpus ne satietate videatur reliquisse somnum. et sciendum, quia quotiens ex abrupto somnus aufugerit significat omen infelix, ut ecce hoc loco tempestas sequitur. item in secundoexcutior somno” , et statim sequitur civitatis excidium: nec sine ratione; nam si somnus munus deorum est, utet dono divum gratissima serpit” , non sine infelicitate ex abrupto deorum munus abscedit.

[177] tendoque supinas ad caelum cum voce manus honesta elocutio cum uno sermone respondemus duobus, utinterea fessos ventus cum sole reliquit” . 'ad caelum' autem ideo, quia dii penates et Iovis et Apollinis fecerunt mentionem.

[178] intemerata rite perfecta, ut, si leniter vinum fundendum est aut mola inicienda, sic fiant ut ratio exigit sacrificii: aliter si fiant, temerata ac turbata sunt sacra: unde Helenusnequa inter sanctos ignes in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet” , item in octavoaudax quos rumpere Pallas sacra vetat” . focis et hic sicut superius dictum est, ostendit cum aris etiam focos solere numinibus consecrari: sed hic ideo 'focis', non aris, quia privatum sacrificium loquitur; nam penatibus sacrificat. perfecto honore peracto sacrificio, qui est honor deorum. et bene ordinem servat, ut ante sacrificet, quam somnium narraret.

[179] Anchisen facio certum bene 'certum', quia incertus erraverat. vel propter illud 'haec laetus longaevo dicta parenti'.

[180] ambigvam non incertam, sed modo duplicem, ut in sequentibus probat dicens 'geminosque parentes'. ergo 'geminos' hic duos, utgemini Atridae” .

[181] seque novo adventu scilicet Teucri. veterum locorum id est Italiae. deest sane 'esse', ut sit deceptum esse. sane novo errore veterum locorum aut per contrarietatem sermonum declamavit: aut 'novo' pro magno posuit.

[182] nate iliacis exercite fatigate; nam 'exercitatus' peritus significat: ut expertus et expers; nam expertum rerum si dixero, significo peritum; si expertem, ignarum.

[183] casus cassandra canebat haec compositio iam vitiosa est: quae maioribus placuit, utAnchisen agnovit amicumetsale saxa sonabant” . et bene Cassandrae inseruit testimonium, quae divinationem ab Apolline acceperat.

[184] portendere significari debito. portendere minus est 'deberi', ut in septimoportendi generos” .

[185] regna vocare satis proprie, unde in octavoexpectate solo Laurenti arvisque Latinis” .

[186] teucros crederet scilicet propter longitudinem spatii.

[187] tum vates cassandra moveret bene 'tum', quia iam probavit. et duo argumenta posuit, quibus purgavit errorem.

[188] cedamus phoebo <et m. m. s.> a necessario et utili scilicet. cedamus phoebo cuius instinctu dii penates profutura dixerunt, uthic canit et tua nos en ultro ad limina mittit” . meliora sequamvr potest bis subaudiri 'meliora', ut meliora moniti meliora sequamur.

[189] cuncti hoc est 'cuncti adsentimur'; nam 'cuncti profecti' pugnat cum 'paucisque relictis'. ovantes alacres, non utique gaudentes.

[190] hanc quoque deserimus sedem quemadmodum Troiam et Thraciam. et cum dolore dictum accipe 'hanc quoque deserimus sedem'; expressit enim miseriam totius sedis relictae.

[191] cava trabe navium periphrasis optima. currimus aequor sicutTyrrhenum navigat aequor” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: