previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[209]

[212] voce secutus plerumque enim consentimus et taciti.

[213] rex conciliatio ab honore, inde a genere.

[214] succedere terris utsuccedoque oneri” .

[215] nec sidus aspectus siderum: nam tempestatem supra dixit. nec est bis idem positum.

[217] urbem adferimur ad urbem ferimur.

[218] extremo veniens id est 'primo': nam alias 'rediens' diceret, non 'veniens'.

[220] <iove> dardana pubes gavdet avo generis origine: nam avus non est Troianorum Iuppiter, sed Aeneae solius per Venerem.

[222] quanta per idaeos ad illud respondit 'auditique advertitis aequore cursum', id est, haec non mirum te audisse, quae universus orbis agnovit.

[223] tempestas vis bellorum. actus conlisus. fatis per transitum et excusat Troianos et Graecorum laudem minuit.

[225] tellus extrema ut est Britanniae et omnium insularum oceani. refuso autem refluo, ut Lucanus indicat. et est hoc Homeri.

[226] et si quem extenta plagarum quattvor audierunt etiam illi qui separantur zona ea, quae est in medio quattuor, id est fervens. significat autem antipodas.

[227] iniqui intemperati vel ardentis.

[228] diluvio ex illo ex illa vastitate. alii hic distingunt et mutant sensum, ut sit: quos dirimit plaga solis ardentis ex quo mundus est constitutus, hoc est ex quo chaos esse desiit. tot pro 'multa'.

[229] dis sedem exigvam patriis pia et verecunda petitio. litusque rogamus innocvum non quod nulli noceat, sed quo vindicato nulli possit noceri. aliter serpentes innocuas dicimus.

[230] cunctis undamque avramque patentem ista enim communia sunt.

[231] indecores decus decoris facit, sicut 'pecus pecoris, nemus nemoris' 'o' in genetivo correptum est: omnia enim in 'us' exeuntia neutra in genetivo singulari paenultimam corripiunt, excepto 'pelagus', quod Graecum est: unde et 'vulgeris' dicitur secundum regulam, licet de hoc nomine aliud auctoritati placuerit. decor vero decoris facit, paenultima in genetivo producta: omnia enim in 'or' exeuntia in genetivo producuntur, exceptis quinque 'arbor marmor memor inmemor aequor'. unde quaeritur 'indecores' a quo sit nominativo: ab eo quod est 'indecus' non potest venire, quia lectum non est et quia 'decus' neutrum regit genus, non masculinum. restat ut dicamus ab eo, quod est 'indecor', venire 'indecores', nam et lectum est. sed decor decoris facit producta paenultima, quam Vergilius corripuit. ergo aut systole est, aut certe dicimus huius nominis nominativum non inveniri, ut in multis nominibus fit: quod et melius est, nam systole sine exemplo fieri non debet. verecunde autem hoc dicit, sua coniunctione etiam ornari Italos.

[232] abolescet abolebitur. et usus est inchoativa forma, cum opus non esset.

[233] Troiam id est Troianos.

[234] fata per Aeneae ivro quae iam novit Latinus, oraculo scilicet Fauni, per quod audiitexterni venient generi” .

[235] sive fide sev quis bello est expertus et armis in his enim dextera comprobatur, fide et virtute.

[237] vittas quae religabantur ad ramum: alibiet vitta comptos voluit praetendere ramos” .

[241] huc repetit scilicet Dardanus, id est Aeneas, qui et Dardanus, ut diximus, vocabatur. et bene 'repetit', non 'petit', quasi ad sua. ingentibus Deliis, quae magna constat fuisse.

[243] fortunae parva prioris bene medium tenuit: nam ne laudare videretur, ait 'parva', ne deformaret, nam durum est aliquid ab infelicibus accipere, ait 'fortunae prioris'.

[245] hoc pater Anchises auro libabat ad aras pateram significat.

[246] hoc priami gestamen erat diadema dicit: nam sceptrum paulo post dicturus est.

[247] sacerque tiaras pilleum Phrygium dicit. et sciendum 'hic tiaras' per usurpationem dictum, nam 'haec tiara' dicitur: melius ergo Iuvenaliset Phrygia vestitur bucca tiara” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: