previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[688]

[692] sedentis equitis. sane eum ex vicino intellegimus esse.

[695] interior sinisterior, breviore scilicet circulo.

[698] congeminat hic distinguendum: nam nemo dicit 'securim vulnus congeminat', sed 'securis'.

[699] incidit hvic figurate pro 'in hanc incidit': Terentiusego in eum incidi infelix locum, ut neque mihi amittendi, neque retinendi sit copia” .

[700] appenninicolae bellator filius avni quia Liguria maiore parte sui in Appennino est constituta. Ligures autem omnes fallaces sunt, sicut ait Cato in secundo originum libro. filius avni Aunus scilicet: nam, ut supra diximus, cum dictis parentibus filiorum nomina supprimuntur, eos patri cognomines intellegimus, utTiburti Remulo ditissimus olim” .

[703] reginam avertere proprio verbo usus est, ut est mos equestris, id est non sperat fore ut illam averteret.

[704] versare dolos ingressus tractare utseu versare dolos, seu certae occumbere morti” . astu malitia: nam proprie 'astutos' malitiosos vocamus: unde in Terentio postquam de domino dixit servusastute” , ille iratus aitcarnifex quae loquitur?” Ciceroita fit ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium” .

[706] dimitte fugam id est equi celeritatem, cui fidis, relinque.

[708] ventosa ferat cui gloria fravdem haec est vera et antiqua lectio, ut 'fraudem' non 'laudem' legas, ut si 'fraudem' legeris, sit sensus: pedes congredere, iam agnosces cui inanis iactantia adferat poenam: nam 'fraudem' veteres poenam vocabant, ab eo quod praecedit, id quod sequitur, utet scelus expendisse merentem Laocoonta ferunt” , Cicero in Cornelianisne fraudi sit ei qui populum ad contentionem vocarit” ; ut etiam in antiquo cognoscitur iure. si autem 'laudem' legerimus, erit sensus: agnosces cui inanis gloria adferat laudem. 'ventosa' autem 'gloria' est quam Graeci κενοδοξίαν vocant.

[710] paribusque resistit in armis pedes, sicut etiam illum congressurum putabat.

[711] pura parma tunc enim primum in bella descenderat.

[713] fugax fugiens; nam nomen est pro participio: non enim fugacem possumus accipere quem supra legimus bellatorem.

[714] ferrata calce 'calce' genere feminino.

[715] vane ligus aut fallax, aut inaniter iactans: nam 'vanos' stultos posteriores dicere coeperunt. inde tractum est etiam in neotericis: Iuvenalissic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni” . quid autem hoc loco 'vane' significet, sequentia demonstrant 'frustraque animis elate superbis'. possumus tamen hic et mendacem verius accipere, quia aitdum fallere fata sinebantetnec fraus te incolumem fallaci perferet Auno” : Nigidius de terrisnam et Ligures, qui Appenninum tenuerunt, latrones, insidiosi, fallaces, mendaces” , Cato originum cum de Liguribus loqueretursed ipsi, unde oriundi sunt, exacta memoria inliterati mendacesque sunt et vera minus meminere” . sane subito, ut solet, ad characterem dramaticum transit: neque enim ostendit Camillam loqui coepisse.

[716] lubricus mobilis, fallax.

[718] pernicibus ignea plantis modo velocibus, alias perseverantibus: nam 'pernix' interdum velox, interdum perseverans significat, ut ipse in georgiciset inter dura iacet pernix instrato saxa cubili” .

[719] transit equum cursu nunc hoc incredibile esse videretur, nisi praemisisset in septimoilla vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas” . adversa opposita.

[721] quam similitudinis adverbium est; est et pronomen tam subiunctivum, quam praepositivum; est et coniunctio, ut cum dicimus 'tam hoc, quam illud'. accipiter saxo sacer ales ab alto 'sacer' ideo, quia Marti est consecratus accipiter: aut 'sacer' avibus execrabilis, utauri sacra fames” : aut, quod verius est, Graecum nomen expressit: nam ἱέραξ dicitur, hoc est sacer: ἱερεύς enim Graece, latine sacerdos vocatur. cur autem Graece ita dictus sit, ratione non caret, quae nota est sacrorum peritis.

[722] consequitur pennis nova laus Camillae, siquidem accipiter columbam sequitur, ista hostem praecedit. ipsa etiam avium comparatio sumpta ex contrario est: nam aequius vir accipitri, Camilla compararetur columbae.

[723] eviscerat ne vulgari verbo ex Graeco uteretur dicens 'exenterat', ait 'pedibusque eviscerat'.

[724] tum crvor et vulsae labuntur ab aethere plumae ecbasis poetica, id est excessus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: