previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

atque ea diversa penitus dum p. g. in hoc libro mutatio est rerum omnium: nam et personae et loca alia sunt et aliud negotium incipitur; ab Aenea enim transit ad Turnum, a Tuscia ad Ardeam, a petitione auxiliorum ad bellum. quem transitum quidam culpant, nescientes Vergilium prudenter iunxisse superioribus negotiis sequentia per illam particulam 'atque ea d. p. dum parte geruntur', scilicet dum offeruntur arma, dum dantur auxilia. 'dum' enim cum sit coniunctio, hic tamen adverbii vim obtinet: Terentiusmea nihil refert, dum patiar modo” . sane formatus est iste liber ad illud Homeri, ubi dicit per noctem egressos esse Diomeden et Vlixen, cum capto Dolone castra penetrarunt: nam partem maximam et oeconomiae et negotiorum exinde habet. diversa penitus valde diversa, id est longius remota, vel apud Pallanteum vel in Etruria: unde paulo post dicit 'nec satis, extremas Corythi penetravit ad urbes Lydorumque manum'.

[2] irim Iris quasi ἔρις dicta est: numquam enim ad conciliationem mittitur, sicut Mercurius, sed ad disturbationem. et est ministra non tantum dearum, sed et deorum: nam praeter Homerum et Vergilius hoc probat, dicensaeriam caelo nam Iuppiter Irim dimisit, germanae haud mollia iussa ferentem” .

[3] avdacem ad turnum fortem sine felicitate, sicut de Pallante diximus. et modo audaciae laus oportuna, quia ad audendum exhortandus est.

[4] parentis pilumni Pilumnus et Pitumnus fratres fuerunt dii. horum Pitumnus usum stercorandorum invenit agrorumunde et Sterculinius dictus estPilumnus vero pinsendi frumenti: unde et a pistoribus deus colitur. ab ipso et pilum dictum est. quidam Pilumnum et Pitumnum Castorem et Pollucem accipiunt: non nulli laudum deos: Varro coniugales deos suspicatur. sacrata valle ideo 'sacrata', quia, ut diximus, numquam est lucus sine religione. sedebat ut Asper dicit 'erat', quae clausula antiqua est et de usu remota. secundum Plautum autem 'sedere' est consilium capere, qui inducit in Mostellaria servum dicentemsine iuxta aram sedeam, et dabo meliora consilia” . sed secundum augures 'sedere' est augurium captare; namque post designatas caeli partes a sedentibus captantur auguria: quod et supra ipse ostendit latenter, inducens Picum solum sedentem, utparvaque sedebat succinctus trabea” , quod est augurum, cum alios stantes induxerit. ergo 'sedebat' aut erat aut consilia capiebat aut augurabatur. unde et hic lucus vice aedis sacratae accipi debet: quod plenius illo loco dictum esthoc illis curia templum” . aut quia in locis sacris sedentes <qui> consilia habituri erant, curiam in templo haberent: quod Numa cum sciret, Vestae aediculam, non templum statuit, ne ibi senatus haberi posset et ipsa necessitate vir introiret locum. nam et ipsa consilia a sedendo quasi considia dicta sunt; sedentium enim animi tranquilliores fiunt.

[5] thavmantias secundum poeticam Thaumantis filia. ceterum ex admiratione hoc nomen accepit, quae admiratio de eius coloribus nascitur.

[6] divum promittere nemo 'nemo' pro 'nullus' posuit. et est acyrologia: nam 'divum nemo' non possumus dicere, cum proprie 'nemo' sit 'ne homo'.

[7] avderet docet per transitum multa interdum temporum ratione provenire, quae numina praestare non possunt: quod etiam paulo post in matris deum petitione Iuppiter probat, dicenscui tanta deo permissa potestas” . volvenda pro 'volubilis'.

[8] Aeneas urbe et sociis ab occasione. et ostendit quid illi expugnandum sit, quia caret defensore. urbe urbs ista, quae esttutamipse humili designat moenia fossa” . hanc castrum Laurens ait dici Varro, oppidum tacet. sed ubi primum Aeneas egressus sit, eum locum Troiam nuncupari traditur.

[9] paLatini prolepsis est.

[10] nec satis quia occurrebat ab Euandro eum facile posse remeare. corythi penetravit ut totam [in] Etruriam peragrasse videatur. Corythi autem montis Tusciae, qui, ut diximus, nomen accepit a Corytho rege, cum cuius uxore concubuit Iuppiter, unde natus est Dardanus. 'penetravit' autem bene, quia supra dixerat 'penitus'.

[11] lydorumque manum omnia haec ad occasionem faciendi pertinent ex longinquitate, ut dictum est, regionis.

[12] nunc tempus a metu. armat agrestes ne ei formidinem iniciat, agrestes esse commemorat.

[13] turbata arripe castra aut 'arripe et turba': aut turbata invade per absentiam Aeneae. 'turbata' autem inordinata: aut certe 'turba et arripe'.

[14] paribus alis id est aequalibus. et ostendit aequalem volatum.

[15] fuga pro 'veloci reditu'; neque enim fugit. secvit sub nubibus arcum hoc est duxit, utille viam secat ad naves” . et re vera arcus ipse variis coloribus sectus est. bene autem 'sub nubibus', quia sine nubis beneficio arcus non videtur.

[16] agnovit ivvenis deest 'eam'. et Irim tantum agnovit, non et a quo missa esset, utrum a Iove, an a Iunone. hinc est quod dicit 'quis te mihi nubibus actam detulit in terras'? unde apparet eum scisse nuntiam illam et Iovis et Iunonis esse.

[19] repente item aliud augurium: namque cum Iris sine nubibus non possit videri, post eius abscessum statim est secuta serenitas. clara autem bene addidit, quia tempestas τῶν μέσων est.

[20] discedere caelum chasma dicit factum, id est subitam aeris disruptionem et quendam recessum: per quod vult videri chasma Irim se recepisse. medium autem bene dixit; nam est et summum, unde estsic vertice caeli constitit” . nubes autem in medio sunt, ubi omnia ista sunt signa quae dicit, id est Iris, serenitas, chasma: nam si in summo fierent, nullus videre potuisset. humani enim oculi altiorem et nimium splendorem ferre non possunt. sane chasma est, ita enim Plinius vocat, disruptio et quidam caeli recessus. in auguralibus libris inter ostenta etiam caelum discessisse dicitur. et quidam hic 'caelum' pro aere accipiunt, ut Lucretiusin hoc caelo qui dicitur aer” .

[21] palantesque polo stellas bene 'palantes', quasi in alienum tempus errore venientes: aut 'palantes' quae sunt palantes, epitheton stellarum perpetuum. omina tanta scilicet caelestia. et haec omina pro signis vel auspiciis posuit.

[22] quisquis in arma vocas vel Iuno vel Iuppiter.

[24] oneravitque aethera votis iterum atque iterum, aut alia atque alia est vota pollicitus. locus autem iste dictus est secundum augurum morem, apud quos fuerat consuetudo, ut si post acceptum augurium ad aquam venissent, inclinati aquas haurirent exinde et manibus et fusis precibus vota promitterent, ut visum perseveraret augurium, quod aquae intercessu disrumpitur: unde etiam in duodecimo visum augurium non procedit neque sortitur exitum firmum, quia cycnus, dimissus ab aquila, in fluvium cecidit, utpraedamque ex unguibus ales proiecit fluvio” . hinc videtur etiam Turnus minime potuisse liberari.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: