previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[583]

[584] prima aurora designatio temporis est, non diei descriptio: unde infert 'ut primum albescere lucem vidit'. sic in duodecimocum primum crastina caelo puniceis invecta rotis Aurora rubebit” . et bene hanc primum inducit vidisse crepusculum, quae quasi amatrix tota vigilaverat nocte. sic in bucolicis de amatorenascere praeque diem veniens age Lucifer almum” . novo lumine aut recenti, aut secundum Epicureos, qui stulte solem de atomis dicunt constare et cum die nasci, cum die perire.

[585] tithoni cubile Tithonus frater Laomedontis fuit: hunc Aurora adamatum in caelum levavit, quem longinquitas vitae in cicadam convertit: Horatiuslonga Tithonum minuit senectus” .

[586] speculis quas utique in sua regia habuit. albescere lucem hypallage est: luce enim albescunt omnia, non lux albescit.

[587] aequatis velis feliciter plenis, sine motu aliquo, utaequatae spirant aurae” . et hoc ad dolorem pertinet reginae.

[588] vacvos sensit sine remige portus potest hysteroproteron esse, ut prius sentire debuerit.

[589] pectus percussa pectus percussum habens.

[590] pro ivppiter aut irascentis exclamatio est, ut in Terentiopro supreme Iuppiter” : aut certe testatur Iovem, quem in Aeneae invocavit adventu, utIuppiter hospitibus nam te dare iura loquuntur” .

[591] ibit et inluserit hoc est 'ibit et inludet', tempus pro tempore: et sic dixit utcertantque inludere capto” .

[592] non arma expedient?? furentis haec verba sunt, ut ipsa paulo post 'quae mentem insania mutat?'; nam haec a sana non procedunt, ut imperet absentibus, ut 'ite ferte tela', cum sola sit. totaque ex urbe magna emphasis quod ait 'tota'.

[593] navalibus de navalibus, ubi stant naves.

[595] aut ubi sum numquid in coetu sum? quae mentem insania mutat pervertit. et bene ei ex parte furentis datur oratio, ut 'date tela', ex parte retinentis mentem, ut 'quae mentem insania mutat?'.

[597] cum sceptra dabas utvultis et his mecum pariter considere regnis” , et alibi, “ac dominum Aenean in regna recepit” . fidesque subaudi 'en' etiam in sequentibus: aut certe, hic est quem dicunt portare deos. sane 'en' nominativo melius iungitur, uten Priamus” .

[598] quem secum patrios et reliqua. quidam in utroque versu pro 'quem' legunt <'qui'>, ut sit vetus figura per ellipsin: ubi sunt qui aiunt patrios penates portasse et parentem umeris subisse? sane hic 'subisse' iuxta praesentem usum accusativo iunxit, cum alibi antique dativo usus sit, utsubeunt lucoetmuroque subibant” .

[599] confectum ut e contrariointeger aevi” .

[600] non potvi abreptum et reliqua. hoc est non mihi subvenit: nam cur non poterat in regno?

[602] ipsum ascanium aut qui est causa navigationis, utquem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis” ; aut ad patris dolorem, utqui nati coram me cernere letum fecisti” . epulandum ponere quod fecit Procne occiso Ity filio propter stuprum sororis.

[604] in castra tulissem classes dixit castra, utnos castra movemus” : nam sequitur 'inplessemque foros flammis'.

[605] foros tabulata navium, ab eo quod incessus ferant: et est generis masculini, numeri tantum pluralis.

[606] cum genere extinxem utrum omne genus, an morte Aeneae et Ascanii, quoniam illis extinctis interitura gens omnis esset. et est syncope 'extinxem' pro 'extinxissem'. memet super ipsa dedissem satis amatorie. sane 'sese' cum dicimus ultima syllaba producitur, ut Vergiliusseseque in bella remittant” ; at vero cum proferimus 'memet' et 'tute', ultimae breves sunt: Lucretius utrumque simultutemet a nobis iam quovis tempore vatum” . quas particulas volunt non nulli significare quiddam, ut sit 'memet' me ipsum, 'tute' tu ipse. alii autem, quod magis sequendum est, excrementa comici leporis existimant: nam Terentius dicittutemet mirabere” , id est tu.

[607] sol iam utitur inprecationibus, hoc est devotionibus: unde et 'devotor' et 'devotrix' dicitur qui inprecatur. non autem 'terrarum flammis', sed 'opera terrarum'. et bene invocat Solem, cui supra per numen Liberi sacrificavit.

[608] interpres curarum aut quas patior, id est mearum curarum: aut generaliter curarum coniugalium interpres, hoc est media et conciliatrix: Ciceroquique interpretes corrumpendi iudicii solent esse” , id est medii. alii 'interpres' testis, iudex, arbitra accipiunt. sane 'interpres' quid sit secundum veteres ipse exposuit dicendo 'conscia': veteres enim interpretem conscium et auctorem dicebant: Plautus in Militequae mihi condicio nova et luculenta offertur per te interpretem(Mil. 951-952). idem in Curculionequod te praesente hic egit teque interprete(Cur. 434). conscia ivno siluit rem turpem: sic supraet pronuba Iuno” . aut invocat Iunonem, cum nuptiae sint quae violatae sunt.

[609] nocturnis non triviis nocturnis, sed per nocturnum tempus. sacra enim Hecatae in triviis frequentantur per noctem. ideo autem Hecaten invocat, quasi quae tanti matrimonium fecerit, ut sperneret matrem. vlulata per urbes Proserpinam raptam a Dite patre Ceres cum incensis faculis per orbem terrarum requireret, per trivia eam vel quadrivia vocabat clamoribus. unde permansit in eius sacris, ut certis diebus per compita a matronis exerceatur ululatus, sicut in Isidis sacris, ubi est imitatio inventi Osiridis, quem dilaniatum a Typhone eius fratre uxor Isis per totum orbem requisisse narratur: Iuvenalisplangentis populi currit derisor Anubis” . Hecaten autem causa invocat ultionis. unde etiam furias vocat, sed usurpative modo diras dixit: nam 'dirae' in caelo sunt, utdicuntur geminae pestes cognomine dirae” : 'furiae' in terris, 'eumenides' apud inferos: unde et tres esse dicuntur. sed haec nomina confundunt poetae. 'ultrix' vero, hoc est Tisiphone: nam Graece τίσις ultio dicitur. 'ululata' autem pro 'ululatu quaesita'. et est participium sine verbo, ut 'regnata'.

[610] di morientis elissae aut manes dicit: unde estvos o mihi manes este boni: quoniam superis adversa voluntas” : aut certe ἀναιρετικοὺς dicit, id est Martem et Saturnum, qui intercidunt vitae rationem, si radiis suis ortum geniturae pulsaverint: Horatiuste Iovis impio tutela Saturno refulgens eripuit volucresque fati tardavit alas” . et bene 'tardavit', quia necessitas fati impediri potest, non penitus eludi: sic Vergiliusnec fata vetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos” . quidam hoc quod dicit 'di morientis Elissae' secundum eos tradunt, qui dicunt habere nos singulos deos nostros, utnec di texere Cupencum, Aenea veniente, sui” .

[611] accipite audite. meritumque malis advertite numen quod mali merentur.

[612] avdite preces inprecationes dicit: nam non sunt preces, ut paulo post 'inprecor arma armis'.

[613] infandum caput etiam in inprecatione nomen eius detestatur. adnare verbum familiae naufragio, ut in primohuc pauci vestris adnavimus oris” , id est per tempestatem venimus. et bono colore futura praedicit, quemadmodum Homerus, qui morituros divinantes frequenter inducit.

[614] fata iovis poscunt 'fata' dicta, id est Iovis voluntas: hic ergo participium est, non nomen. terminus haeret si hoc est inmutabile.

[615] avdacis populi id est Rutulorum, sicut semper inducuntur: alibiaudacis Rutuli ad muros” . et quidam volunt 'audacem' apud Vergilium dici fortem quem fortuna non sequitur, utaudax quos rumpere Pallaset alibiat non audaci Turno” . vexatus hoc loco 'graviter vastatus'.

[616] finibus extorris extra suas terras remotus, sicut extra solum 'exul'. et significat quando Euandri et Tarchonis petivit auxilium. complexv avulsus ivli quia scit quam sit carus patri Ascanius. avxilium imploret sicut dictum est, ab Euandro et Tuscis.

[617] indigna svorum funera aut indignorum, aut crudelia et magna, sicut veteres dicebant: 'suorum' autem Pallantis dicit et ceterorum.

[618] pacis iniquae ut supra diximus, propter perditam linguam, habitum, nomen, quae solet victor inponere, sicut in XII. postulat Iuno.

[620] sed cadat ante diem Cato dicit iuxta Laurolavinium cum Aeneae socii praedas agerent, proelium commissum, in quo Latinus occisus est, fugit Turnus: et Mezentii auxilio conparato renovavit proelium, quo victus quidem est ab Aenea; qui tamen [Aeneas] in ipso proelio non conparuit. Ascanius vero postea Mezentium interemit. alii dicunt quod victor Aeneas cum sacrificaret super Numicum fluvium lapsus est, et eius nec cadaver inventum est: unde dicit 'mediaque inhumatus harena'. postea dictus est inter deos receptus. quidam eum cum adversum Aborigines pugnaret, †extanginem dicunt repertum. 'ante diem' autem, ante fati necessitatem: et bene quod passura est optat Aeneae, ut ipsesed misera ante diem” . media ignota.

[621] haec precor id est sicut supra dictum est, inprecor. cum sanguine fundo quasi inprecationes ipsas suo consecraret cruore.

[622] tum vos o Tyrii non sunt mandata, sed inprecationes, ut dissentiant omnibus rebus, sicut et factum est. nam si mandata sunt, quomodo 'genus futurum'?

[623] exercete id est fatigate.

[624] †populi aut populorum aut populis, ut Afris quoque. nec foedera sunto [pro sunt et sint] quia rupta sunt tertio. 'sunto' autem id est sint: et fit propter metrum addita 'o' tertiae personae numeri pluralis modi indicativi, ut 'amanto' amant, 'docento' docent, 'legunto' legunt, 'nutriunto' nutriunt. Urbanus dicit, verbo eum iuris usum propter odia hereditaria.

[625] exoriare exoriatur: et ostendit Hannibalem. ex ossibus secundum Anaxagoran, qui homoeomerian dicit, id est omnium membrorum similitudinem, esse in rebus creandis [id est] ex ossibus, ex sanguine, ex medullis: nam omnia pro parte sui transeunt in procreationem. Lucretiusnunc ad Anaxagorae veniamus homoeomerian” . sane Punici ex ossibus dicunt oriri posteros, quos nos ex sanguine. an quia post longum tempus nascetur Hannibal, ideo 'ex ossibus' posuit?

[626] face dardanios incendiis urbium Italarum. ferroque exercituum caedibus. sequare pro 'sequere'.

[627] nunc olim modo 'olim' futuri temporis: et quidam separant pronuntiantes, ut sit 'nunc' modo, 'olim' postea, quasi dicat 'vel nunc vel olim, quocumque dabunt se tempore vires', quia quotienscumque valuerunt Poeni bella renovaverunt: nam ideo ait 'pugnent ipsique nepotesque'.

[628] litora litoribus contraria aut quia in foedere cautum fuit, ut neque Romani ad litora Carthaginiensium accederent, neque Carthaginienses ad litora Romanorum: aut potest propter bella navalia accipi inter Romanos et Afros gesta. fluctibus undas inprecor [post et] propter illud quod in foederibus similiter cautum est, ut Corsica esset media inter Romanos et Carthaginienses.

[629] pugnent ipsique nepotes potest et ad civile bellum referri.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: