previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[56]

[59] haec ubi deflevit hoc est postquam haec cum lacrimis dixit; 'flere' enim est cum voce lacrimare: unde habemus in sextocontinuo auditae voces, vagitus et ingens infantumque animae flentes in limine primo” .

[60] toto lectos ex agmine Troianos, Tuscos, Arcadas.

[63] exigva quamvis enim magna sint, orbitati patris prodesse non possunt; sed tamen exhibenda sunt patri, quia debentur. aut est sensus: non quidem responsura luctui, sed tamen sollemnia: ergo iustitiae potius causa quam solacii.

[64] feretrum 'feretrum' locus ubi mortui feruntur. et est Graecum nomen: nam Graece φέρτρον dicitur, unde per diaeresin feretrum fecit, dictum a ferendo: nam latine capulus dicitur: unde ait Plautuscapularis senex” , id est vicinus capulo, qui dictus est capulus ab eo quod corpus capiat.

[65] vimine querno sunt aliquae durae derivationes; tamen eis sic utimur ut 'quernum vimen', item 'colurnum veru', utpinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis” , 'ficulnum lignum', ut Horatiusolim truncus eram ficulnus, inutile lignum” , item 'aprugnum callum'.

[66] obtentu frondis inumbrant veluti cameram quandam capulo ramorum extensione fecerunt.

[67] agresti sublimem stramine hoc est supra frondes ponunt: nam hic reddit quod omiserat supra dicens 'extructos toros', nec addens unde.

[68] demessum participium est, veniens ab eo quod est 'metor'. sane ab eo quod est 'meto' praeteritum perfectum 'messui' facit.

[69] langventis hyacinthi 'languentis' aut postquam decerptus sit: aut quia non est acuti coloris: aut quando demittit caput. sane Hyacinthus puer fuit Eurotae, vel, ut quidam volunt, Oebali filius. cetera de hoc in bucolicis dicta sunt.

[70] sva forma recessit id est propria pulchritudo.

[72] auroque ostroque rigentes unum 'que' vacat et est additum hiatus causa.

[73] laeta laborum figura est 'laetus illius rei'; nam modo dicimus 'laetus labore', 'laetus ingenio'.

[74] svis manibus sidonia dido utdives quae munera Dido” . 'suis' autem 'manibus' ut heroides solebant.

[75] discreverat depinxerat. simul et amantis adfectus ostenditur.

[76] harum unam 'unam' pro 'alteram', de duobus scilicet et 'horum alterum' et 'horum unum' possumus dicere: nam artigraphi hoc tantum vetant, ne de duobus 'alium' dicamus, quod de multis proprie dicitur. sane figurate dixit 'vestem induit', utexuvias indutus Achillis” , cum in usu sit 'induit illa re', utindutosque iubet truncos hostilibus armis” , id est truncos indutos iubet offerri. sane hoc videtur secundum caerimonias flaminum subtiliter dixisse. flamini enim nisi unum mortuum non licet tangere, sed Aeneas plurimos postea occidit. sed aliud est in bello occidere, aliud mortuum tangere. sciendum est tamen, Aeneae omne genus sacerdotii tribui.

[77] arsurasque comas obnubit amictu harum unam, id est de duabus vestibus, induit iuveni, altera caput eius velavit: nam supra duas vestes dixit esse prolatas. 'obnubit' autem velavit, translatio a nubibus quibus tegitur caelum: unde et nuptiae dicuntur, quod nubentum capita obnubantur, id est velantur.

[78] lavrentis praemia pugnae mittit praemia, quae de praeda Laurentis pugnae sustulerat: nam praeda est quae eripitur, praemium quod offertur.

[80] equos et tela quibus spoliaverat hostem vel Pallas, vel Aeneas: nam ambigue positum est. spolia autem cum proprie ea tantum sint quibus hostis spoliari potest, ut lorica vel vestis, abusive iam spolium dicitur quicquid hostibus tollitur: unde estpostquam illum vita victor spoliavit Achilles” . alii 'equos et tela, quibus spoliaverat hostem' ad Pallantem volunt tantum pertinere, quia in antiquis disciplinis relatum est, quae quisque virtute ornamenta consecutus esset, ut ea mortuum eum condecorarent: Sallustiusexuant armis equisque” .

[81] umbris inferias proprie: nam inferiae sunt sacra mortuorum.

[82] caeso sanguine pro 'caesorum', ut supracaptivoque rogi perfundat sanguine flammas” : nec enim sanguis caeditur.

[84] ipsos ferre duces suos scilicet, qui illis mille praeerant. melius tamen est, iubet truncos ferre ipsos duces, id est ducum spolia, ut tropaea duces ipsos dixerit: sic supramanibusque meis Mezentius hic estde tropaeo. 'duces' autem, ut Halaesum et eiusmodi, quos occiderat Pallas, duces ipsi portarent; nam ducum fuerat tropaea portare: ut habeat pater solacium de victoria filii et honor funeri accedat. inimicaque nomina figi pro 'inimicorum'. dicit autem adfixos tropaeis titulos cum nominibus occisorum.

[85] ducitur infelix acoetes quasi qui consternatus nimio dolore ire non poterat. et bene ex rerum permutatione expressit doloris magnitudinem, dicens ita doluisse Acoeten, ut paene carens humano sensu per se ire non posset, et equum ita sensisse interitum domini, ut in humanum migraret adfectum: nam et lacrimabat et sponte sequebatur cadaver. et bene cum hominis sit 'ire', equi 'duci', de homine ait 'ducitur', de equo 'it lacrimans'.

[86] foedans vel cruentans, vel lacerans.

[87] terrae id est in terram. et figurate 'sternitur terrae', uttruncumque reliquit harenae” .

[88] perfusos sanguine currus aut captivos, aut ipsius Pallantis.

[89] post bellator equus militaris enim disciplinae fuit, ut equus usque ad sepulchrum duceretur, armiger perversa arma gestaret: unde hanc consuetudinem videtur poeta servasse. positis insignibus sine faleris. quod autem equum dicit lacrimare non mirum est, cum Homerus etiam divinantem induxerit. Plinius solum equum praeter hominem lacrimare et doloris adfectum sentire dicit. aethon nomen equi, quo etiam Aurorae equus vocatur. quod autem equus bellator ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur.

[90] guttis grandibus bene 'grandibus', quia de equo.

[91] nam cetera turnus victor habet κατὰ τὸ σιωπώμενον et alia eum sustulisse intellegimus, non tantum balteum, ut legimus supra: nam sola hasta et galea ostenditur remansisse.

[92] phalanx phalanx lingua Macedonum legio. quod autem ait 'maesta', Arcadas intellegimus: unde infert 'Teucrique sequuntur Tyrrhenique duces'. et hoc est quod ait supraet toto lectos ex agmine mittit mille viros” .

[93] versis arcades armis lugentum more mucronem hastae, non cuspidem contra terram tenentes: quoniam antiqui nostri omnia contraria in funere faciebant: scuta etiam invertentes propter numina illic depicta, ne eorum simulacra cadaveris polluerentur aspectu, sicut habuisse Arcades Bacchylides in dithyrambis dicit: et hoc, ut non nullis frustra placet: nam lugentum mos est prioris habitus inmutatio. alii 'versis armis' in oblicum versis scutis, ne splenderent insignia: arma autem scuta dici ipse declarat, utLausum socii exanimem super arma ferebant” . sed potest hoc de armis versis non ad Arcadas solum, sed ad omnes pertinere. an 'versis armis' quod interempto Pallante victos iam se Arcades arbitrabantur. alii dicunt hunc morem fuisse, ut de suo duce numquam voce quereretur exercitus, ne seditio paulatim insurgeret, verum armorum ordinem mutantes scuta supina portarent. ergo vel Aeneas ab Arcadibus arguitur quod Pallas non sit vindicatus, vel Euander quod novi hospitis gratia adulescentem temere in bella proiecerat.

[94] comitum potest pro 'comitantum' accipi.

[95] gemituque deest 'cum'.

[96] nos alias hinc ad lacrimas ad aliam sepulturam, id est ad ceteros sepeliendos, qui eodem proelio ceciderunt.

[97] salve aeternum mihi maxime palla aeternumque vale Varro in libris logistoricis dicit, ideo mortuis 'salve' et 'vale' dici, non quod aut valere aut salvi esse possunt, sed quod ab his recedimus, eos numquam visuri. hinc ortum est ut etiam maledicti significationem interdum 'vale' obtineat, ut Terentiusvaleant qui inter nos discidium volunt” , hoc est ita a nobis discedant, ut numquam ad nostrum revertantur aspectum. ergo cum mortuo dicitur 'vale', non etymologia consideranda est, sed consuetudo, quod nullis 'vale' dicimus nisi a quibus recedimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: