[851]
[855] vique soporatum stygia morte plenum. utraque tempora pro 'utrumque tempus'.
[856] cunctanti quasi reluctanti. natantia errantia somni vicinitate.
[858] cum puppis parte prooeconomia: ut triduo natare potuerit.
[862] currit iter ut Cicero “ite viam, redite viam” . tutum praesidio Neptuni.
[864] sirenum Sirenes secundum fabulam tres, parte virgines fuerunt, parte volucres, Acheloi fluminis et Calliopes musae filiae. harum una voce, altera tibiis, alia lyra canebat: et primo iuxta Pelorum, post in Capreis insulis habitaverunt, quae inlectos suo cantu in naufragia deducebant. secundum veritatem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. has Vlixes contemnendo deduxit ad mortem. 'Sirenum' autem genetivus pluralis est veniens ab 'hac Sirene'.
[866] tum rauca ac si diceret, antehac delectabili voce resonabant, tunc fluctibus solis. et bene imitatus est maris stridorem 'sale saxa sonabant'.
[867] amisso flvitantem e. m. naturale enim est ut fluctuet navis sine gubernatore.
[868] nocturnis rexit in undis dat ei hoc et in decimo, ut “ipse sedens clavumque regit velisque ministrat” .
[869] multa gemens nomen pro adverbio: hoc est multum et satis gemens. casu amici propter ruinam adlusit ad nomen.
[870] pelago confise hoc est quod supra Palinurus excusat.
[871] nudus insepultus, mortuus: ut “et freta destituent nudos in litore pisces” . singula autem legenda sunt, ut ad dolorem gradus fiant. ignota peregrina, ante non visa; nam in sexto dicturus est “paulatim adnabam terrae, iam tuta tenebam” . sciendum sane Tuccam et Varium hunc finem quinti esse voluisse: nam a Vergilio duo versus sequentes huic iuncti fuerunt: unde in non nullis antiquis codicibus sexti initium est “obvertunt pelago proras, tum dente tenaci” .