previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[468]

[469] vestibulum 'vestibulum' est prima ianuae pars. dictum autem vestibulum vel quod ianuam vestiat, ut videmus cameram duabus sustentatam columnis: vel quoniam Vestae consecratum est. unde nubentes puellae limen non tangunt. Lucanustranslata vitat contingere limina planta(2.359). singula enim domus sacrata sunt diis: ut culina penatibus, maceries, quae ambit domum, Herceo Iovi. sane videtur vestibulum et limen pro una re dixisse. pyrrhus a colore comae dictus, qui Latine burrus dicitur. ita et Sallustius 'Crispus'.

[470] luce coruscus aena pro luce aeni, utsaxea procubet umbra” .

[471] in lucem coluber deest 'processit'. sed colubrum non nulli promiscuum nomen tradunt, quod ut sonantius fieret, finxit masculinum, ut diceret 'coluber'. mala gramina pastus venenatis herbis, βεβρωκὼς κακὰ φάρμακα, hoc est pro malis graminibus. legimus etsilva pastus harundinea” : nam illud aliud estpascuntur vero silvas et summa Lycaei horrentesque rubos” : sed sciendum est, quia, licet hoc in usu sit, rarum tamen est apud antiquos. 'pastus' autem pro 'qui pascebatur', quia, ut supra diximus, in hoc Latinitas deficit.

[472] tumidum qui semper irascatur. bruma id est hiemps. dicta autem 'bruma' quasi βραχὺ ἦμαρ, id est brevis dies. est autem, ut hic locus indicat, generis feminini, numeri singularis.

[473] exuviis bene corium quo serpens exuitur exuvias dixit. nitidusque ivventa novus; constat enim serpentes innovari virtute, pelle deposita.

[474] lubrica terga lubricum dicitur et quod labitur, dum tenetur, ut piscis, serpens; et locus in quo labimur, utet sese opposuit Salio per lubrica surgens” .

[476] periphas ultima accentum non habet, ne femininum sit; nec tertia a fine, quia novissima longa est; ergo 'ri' habebit accentum. agitator auriga secundum usum communem.

[477] armiger automedon Pyrrhi armiger: nam Achillis auriga fuit. scyria pubes a Scyro insula, una de Cycladibus, in qua Lycomedes fuit, pater Deidamiae: quam Achilles commendatus ibi a matre Thetide vitiat, unde Pyrrhus natus est. quamvis alii volente Lycomede Deidamiam Achilli datam in matrimonium dicunt.

[478] succedunt tecto pro 'sub tectum cedunt'. et est figura, quia mutatus est casus.

[479] dura valida limina, id est firmiter clausa: ideo non aperit, sed 'perrumpit'. bipenni ecce nomen, quod reservavit antiquitatem, quia veteres 'pennas' dicebant, non 'pinnas'.

[480] vellit non 'deiecit'; nam sequitur paulo post 'labat ariete crebro'; sed 'movet', utCynthius aurem vellit, et admonuit” . vel certe 'vellere vult', utipsumque trahunt in moenia regem” . nam quare facit fenestram?

[482] ingentem fenestram epitheto, ut solet, auxit tapinosinin dicendo 'lato ore'. 'dedit' autem, id est fecit, ut Terentiusquas turbas dedit” .

[483] patescunt aperiuntur ac per hoc videntur.

[484] penetralia id est domorum secreta, dicta penetralia aut ab eo quod est 'penitus', aut a penatibus.

[485] armatosque vident stantes unde suprastrictis mucronibus imas obsedere fores” . sic enim datur virtus ubique Troianis.

[486] at domus interior de Albano excidio translatus est locus. tumultu tumultus dictus quasi timor multus: unde Italica bella dicta sunt tumultus. bene autem addidit 'misero', quia est etiam terribilis.

[487] miscetur perturbatur, utnec quisquam aeratas acies ex agmine tanto misceri putet” . cavae aedes tecta camerata. 'aedem' autem numero singulari de templo tantum dicimus, plurali et de domibus et de templis. si aliter dictum inveneris, usurpatum est, ut 'mella' 'hordea' 'aera'.

[488] ferit clamor secundum philosophos physicos, qui dicunt, vocem corpus esse: bene ergo 'ferit'; nam et fluvius habet mugitum, res incorporalis. avrea sidera multi ad laquearia referunt, quod stultum est.

[489] pavidae pro 'paventes'. 'pavidus' est semper timens, 'pavens' ex causa, ut supra 'furiatus' et 'furiosus'. matres honoris nomen. errant confusio, consilio.

[490] amplexaeque tenent postes atque oscula figunt Apollonii locus, in quo inducitur Medeapatrem salutasse, et domum relinquens.

[491] vi patria secundum fidem generis sui, utstirpis Achilleae fastus” . item de Herculesalve vera Iovis proles” .

[493] cardine a cardine. primos quos dixit supra 'strictis mucronibus'.

[496] non sic aggeribus ruptis vult ostendere, gravius vastatam Troiam, quam agri fluviorum eruptione vastantur. et sciendum, comparationes aut pares esse, aut maiores, aut minores, aut similes, aut contra in similitudine comparatio ultro negatur, ut hoc loco, vel illicnon tam praecipites” . contrarium estsi parva licet componere magnis” . spumeus spumosus.

[497] exiit dicimus et 'exivit'. sed 'v' subtrahit Vergilius, ut brevem faciat sequente vocali. et proprie plena flumina cum extra alveum suum crescunt 'exire' dicuntur, utpraesertim incertis si mensibus amnis abundans exit” .

[498] cumulo augmento: exuberante fluctu, utcumulo praeruptus aquae mons” .

[499] vidi ipse furentem utquaeque ipse miserrima vidi” . et hic 'vidi' pro admiratione posuit; at vero 'vidi Hecubam' pro miseratione. sane 'vidi ipse' hac particula addita miseriorem se ostendit, cuius ante oculos casus patriae suorumque fortuna constituerat.

[500] geminosque in limine atridas potest subaudiri 'furentes'. geminos more suo 'fratres'. 'gemini' enim sunt non duo, sed simul nati.

[501] centumque nurus aut finitus est numerus pro infinito ὑπερβολικῶς: aut certe ideo 'centum', quia barbarorum fuerat non singulas coniuges habere, sed plures. aut illud dicit 'plures feminas', ut Lucanuscultus gestare decoros vix nuribus rapuere mares(1.164), hoc est feminis. aut 'navas nuptas', ut aetatis hoc nomen sit, non adfinitatis. aut 'centum per aras', licet incongruum sit, quia sequiturhaec ara tuebitur omnes” , et unus per centum aras occidi non poterat. est autem haec plena adfectu et dolore repetitio.

[502] quos ipse sacraverat ignes utet religiosa deorum limina” : per quod ostenditur latenter, nihil prodesse religionem. foedantem autem est cruentantem. Sallustius in I. “cum arae et alia diis sacrata supplicum sanguine foedarentur” . et Terentius in eunuchopro deum fidem, facinus foedum, o infelicem adulescentem” .

[503] quinquaginta illi thalami 'illi' celebrati ab Homero. et bene de thalamis verum expressit numerum; potest enim unus thalamus plures habere coniuges. et est zeugma 'quinquaginta thalami procubuere, et postes superbi'.

[504] auro barbarico id est aut multo; aut cultu barbaro, quia barbari copiae magis quam elegantiae student; aut a barbaris capto; aut vere barbaro, id est Phrygio, quia πᾶς μὴ Ἕλλην βάρβαρος. nam et Homerus Phrygas barbaros appellat, et Vergiliusbarbara tegmina crurum” . spes tanta nepotum aut nepotes significat qui essent futuri magnae spei, aut conubia, de quibus sperabantur tanti nepotes, utmodo namque gemellos spem gregis” . spoliisque superbi hoc enim fuit moris antiqui, ut ipse in septimocaptivi pendent currus curvaeque secures” .

[505] teneant danai qua deficit i. ignis potuit deficere, Danai non potuerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: