previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[17]

[18] sedato corde quia de Turno aitatque ita turbidus infit” . et qualitatem orationis praedixit.

[19] o praestans animi et 'praestans virium', et 'praestans viribus' dicimus. sane magnae moderationis est haec oratio: nam et laudat Turnum quasi virum fortem, et tamen eum a singulari certamine dehortatur: dicens enim 'praestans animi' latenter ostendit, eum inferiorem esse virtute.

[21] expendere casus ne ex abrupto de eius virtute desperare videatur, casuum varietatem se timere commemorat.

[22] sunt tibi regna patris davni sunt oppida argute negat illi sua regna, dicens ei esse alia, ut haec malit Turnus quae sua virtute quaesivit. sensus ergo est: si propter regnum dimicare disponis, habes paternum; si propter gloriam, multos virtute superasti. quod autem dicit 'nec non aurumque animusque Latino est' varie exponitur. namque alii dicunt: habes regnum paternum, habes oppida; etiam a me habes aurum et promptum animum ad danda omnia praeter filiam: ut de se Latinus dixisse videatur de auro, propter illudpraedivitis urbe Latini” . alii vero sic intellegunt: si propter opes et uxorem dimicaturus es, haec non solus habeo; cuicumque enim Latino est et aurum et animus promptus in generum; ut 'Latino' non de se dicat, sed 'cuicumque de Latio'.

[24] Latio et lavrentibus arvis et in civitate, et in omni regno Latinorum.

[25] nec genus indecores quia iste regis filiam petebat. est autem elocutio figurata de Graeco, εὐσχήμονες τὸ γένος. sine me haec hoc loco intellegimus, Turnum dolore voluisse in aliqua verba prorumpere. havd mollia fatu id est vera: nam aspera sunt quae cum veritate dicuntur; falsa enim plena solent esse blanditiis.

[26] animo havri omni intentione percipe.

[27] nulli veterum sociare procorum generaliter dicit prohibitum esse dari Laviniam cuilibet Latino, ut Turnus solacium aliquod habere possit doloris.

[28] divique hominesque propter Faunum et vates.

[29] victus amore tui hoc est propter te, propter tuum amorem. sane inter 'tui causa feci' et 'tua causa feci' haec discretio est, ut 'tui causa' tunc dicamus, si aliquid ipsi ad quem loquimur, praestiterimus, ut puta 'tui causa te defendi'; 'tua' vero 'causa' tunc, cum alteri aliquid alterius contemplatione praestamus, ut puta 'tua causa hominem tuum defendi'. cognato sanguine quia Venilia, mater Turni, soror est Amatae.

[30] vincla omnia rupi et religionis et foederis.

[31] promissam eripvi genero verum est: nam Aeneae per legatos promiserat filiam, cui postea intulit bellum. licet multi dicant, ante eam Turno fuisse promissam: quod falsum est. nam Latinus numquam eam est Turno pollicitus: nam nec Faunum consuleret, si eam Turno ante promisisset: sed tantum eum esse generum Amata cupiebat, quod etiam legimusquem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore” .

[32] qui me casus excusat Turnum, ut non ipsius esse videatur quod victus est, sed suum, qui ausus fuerat contra generum bella suscipere.

[33] primus praecipuus, ante omnes.

[34] bis magna victi pugna semel, cum est occisus Mezentius; iterum, cum interiit Camilla.

[35] recalent pro 'calent': 're' enim superflua conpositio est verbi. aut 'recalent' iterum calent, quia dixerat 'bis magna victi pugna': 're' enim iterationis obtinet vicem. et bene necessarium cum actu refert.

[36] albent usurpavit verbum 'albeo albes'.

[37] insania mutat insania enim est illuc reverti, unde vix evaseris.

[38] socios sum adscire paratus bene non adiecit quos, ut levaret invidiam.

[39] tollo finio, removeo, uttollite cuncta, inquit” .

[41] fors dicta refutet parenthesis, quasi dissimulatio vel remotio, plena abominationis.

[42] natam et conubia nostra petentem iniquissimum enim est eum morti opponere, qui tuam adfinitatem exoptat.

[43] respice res bello varias ne eum ignaviae videatur arguere, admonet eum casuum, ut supraatque omnes metuentem expendere casus” .

[44] maestum patria ardea longe dividit 'longe maestum', id est valde maestum: nam 'longe dividit' non procedit; non enim Ardea a Laurento longo valde dissidet spatio.

[45] havdquaquam nequaquam, quia supra dixeratultro inplacabilis” .

[46] aegrescitque medendo inde magis eius aegritudo crescebat, unde se ei Latinus remedium sperabat adferre. 'medendo' autem dum ei medetur: nam gerundi modus est a passiva significatione.

[47] ut primum fari potvit nimius enim dolor et iracundia ei intercluserant vocem: sic de Euandroet via vix tandem laxata dolori est” .

[48] quam pro me curam geris hanc precor optime pro me deponas bis quidem ait 'pro me', sed diversa adfectione: namque hoc dicit: quam pro salute mea sollicitudinem geris, hanc pro mea fama et gloria quaeso derelinquas; vir fortis enim gloriosam mortem praeponit saluti.

[50] debile ferrum sic in secundotelumque inbelle sine ictu coniecit” .

[51] nostro de vulnere quod nos inferimus: et dubie est locutus.

[52] longe illi dea mater erit contra illud 'sed matris auxilio utitur'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: