previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[174]

[175] dapes epulae deorum propriae, ut Iovis cena. sublata reponi pocula quoniam metu reliquerant mensas, ideo ait 'reponi'.

[176] gramineo hic 'de gramine facto', alibi 'gramineo' pro graminoso, utgramineo ripae religavit ab aggere classem” . sedili bene 'sedili': nam in templo Herculis lectisternium esse non licebat. quamvis apud veteres omnes sedentes vescerentur.

[177] praecipvum potest et 'praecipue' accipi.

[178] accipit aut suscipit ad sedendum: aut pascit, utillos porticibus rex accipiebat in amplis” . torum autem herbarum super solium fuisse intellegamus, ne sit sedili contrarium. congrue autem de leonis pelle dicit coopertum, quasi in Herculis sacris. invitat et accipit verba hospitalia.

[179] tum lecti ivvenes non vacat 'lecti': in sacris enim Herculis nec servi intererant nec liberti, adeo ut Appius, qui sacra haec transtulit in libertos vel, ut quidam volunt, in servos publicos, et caruerit oculis et intra annum omnem familiam perdiderit Pinariorum. certatim id est studiose. araeque sacerdos maximae scilicet: nondum enim templum Herculis fuerat, sed ara tantummodo, quam maximam dicit ex magnitudine fabricae.

[181] laboratae cereris quae eget laboris, utmox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo” : glandes enim sine ullo labore nascuntur.

[183] perpetvi tergo bovis [aut] secundum Homerum intellegendum, qui dicit carnes dorsi apponi solitas honorabilioribus, ut sit sensus talis: posuit ante eos magni bovis carnes eas quae apud maiores in honore fuerunt. et re vera 'perpetui': nam de hoc bove immolato Herculi carnes carius vendebantur causa religionis, et inde alter redimebatur, qui ex illius pretio comparatus quasi perpetuus esse videbatur. 'tergo' autem potest a parte totum intellegi: quamvis alii dicant ideo 'tergo bovis', quod ad aram maximam aliquid servari de tauro nefas est; nam et corium illius mandunt. lustralibus aut pinguibus: moris enim fuerat completo lustro pingues victimas offerre censores: aut certe de quinquennali bove, id est perfectae aetatis: nam Homerus dicit πίονα πενταέτηρον. aut quia per quinquennium ipsis victimis urbs lustrari solebat. alii proprie 'lustralia' dicunt quae duabus manibus accepta in aram pontifex vel censor inponit: quae non prosecantur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: