previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[207]

[208] voce refert pleonasmos est, qui fit quotiens adduntur superflua, ut alibivocemque his auribus hausi” . Terentiushis oculis egomet vidi” . curis cura dicta ab eo quod cor urat. denique paulo post ait 'premit altum corde dolorem'. aeger 'aeger' est et tristis et male valens, aegrotus autem sive aegrotans tantummodo male valens.

[209] spem laetitiam, utspem fronte serenat” : et est crebra apud Vergilium figura, quae fit quotiens significatur ab eo quod praecedit id quod sequitur, nam spem laetitia sequitur: spes vero in vultu non videtur, sed laetitia. haec autem figura et versa vice fit, ut intellegamus ab eo quod sequitur id quod praecedit, utmeritaeque expectent praemia palmaepalmam pro virtute posuit, quae praemium meretur et palmam.

[210] praedae ad praedam, utinferretque deos Latio” . accingunt studiose parant, ut alibiaccingunt operi” ; accinctos enim industrios dicimus, ut Horatiusaltius ac nos praecinctis unum” , sicut econtra neclegentes discinctos vocamus, utdiscinctos Mulciber Afros” . dapibusque futuris ambitiose dixit quod sunt cervi dapes futurae.

[211] tergora tergus tergoris, unde et 'tergora', corium significat, tergum vero tergi, ut templum templi, dorsum significat, ut Sallustiusscilicet quia tergis abstinetur” . sed haec a veteribus confundebantur, ut alibitaurino quantum possent circumdare tergo” . item in nonoingerit hastas in tergus” . quidam mox detracta coria pelles dici, subacta autem et iam medicata coria appellanda tradunt. viscera nudant 'viscera' non tantum intestina dicimus, sed quicquid sub corio est, utin Albano Latinis visceratio dabatur” , id est caro. est autem nominativus hoc viscus huius visceris, ut Lucretiusviscus gigni sanguenque creari” . sanguen autem ideo dixit, quia sanguinis facit, ut carmen carminis; si enim sanguis diceret, par esset genetivus, ut anguis, pinguis.

[212] pars et frusta secant figurate, utpars grandia trudunt” . veribus ecce nomen de his quae in numero singulari indeclinabilia sunt, ut veru cornu genu. trementia palpitantia adhuc.

[213] litore pro in litore. aena locant quibus utebantur non ad elixandas carnes, sed ad se lavandos. heroicis enim temporibus carne non vescebantur elixa. huic autem nomini maiores adspirationem dabant; nam ahena dicebant. sane aena absolute, sicut Graeci χάλκεα, utcostis undantis aenietaena undantia flammis” . quidam autem aenum speciem vasis non utique aenei tradunt, ut Neviusaeneus, plumbeus” .

[214] tum id est vel postquam se laverunt, vel postquam sibi cibum paraverunt. victu cibo, unde et convictores dicimus, ut Horatiusnunc quia sim tibi Maecenas convictor” ; nam convivae a convivio dicuntur. revocant vires bene cibo dixit vires reductas, quia supra dixerat 'fessi rerum', hoc est fame et labore fatigati. fusi polysemus sermo est. significat enim et discumbentes, ut hoc loco, et fugatos et occisos. sane iuxta temporis sui morem hoc loco discumbentes inducit, nam olim sedentes vesci consueverant, ut ipse meminitgramineoque viros locat ipse sedilietperpetuis soliti patres considere mensis” .

[215] inplentur inpleor duos casus regit; dicimus enim et inpleor illius rei, ut Cicerosqualoris plenus ac pulveriset inpleor illa re, ut Iuvenalislectica Mathonis plena ipso” . ferinae feras dicimus aut quod omni corpore feruntur, aut quod naturali utuntur libertate et pro desiderio suo feruntur. sane veteres prope omnes quadrupedes feras dicebant, utinque feri curvam conpagibus alvum contorsitetarmentalis equae mammis et lacte ferino” .

[216] postquam exempta fames caute in maestitia cibis famem exemptam dicit, id est fugatam, non affluentiam quaesitam. Homerusαὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἓντο” . mensaeque remotae quia apud maiores ipsas apponebant mensas pro discis: unde estet mensae grata secundae” . duas enim habebant mensas: unam carnis, alteram pomorum. sane aliquando inducit luxuriosas epulaspostquam prima quies epulis mensaeque remotae” . amissos non re vera, sed ut illo tempore putabant.

[218] spemque metumque inter dubii spes bonorum, metus malorum; et ideo subiunxit 'seu vivere credant, sive extrema pati'. et hoc loco 'seu' pro utrumne. et quidam commodius distingui putant 'spemque metumque inter' et sic subiungunt 'dubii seu vivere credant sive extrema pati'.

[219] exavdire vocatos aut subaudimus 'deos' et quasi conquestio est, quod non flectantur precibus, aut certe hoc dicit, non solum perisse eos, sed nec sepulturam habere, ad quam vocentur. novimus enim quod mortuorum umbrae ad sepulcra vocabantur, ut estmanesque vocabat Hectoreum ad tumulum” . et est figura ab eo quod praecedit id quod sequitur, quia post facta sepulcra manes vocantur, ut in tertioanimamque sepulcro condimus et magna supremum voce ciemus” ; post nomen enim defuncti vocatum tertio dicebatur vale vale vale. aut ideo non exaudire quia iam illi mortui sint, aut a praetereuntibus vocatos non exaudire, aut certe in ea parte sitos, ut nec vocati exaudiant, quia fuit et alius mos, ut eos qui in aliena terra perissent vocarent, ut estet magna manes ter voce vocavi” .

[220] praecipve praeter omnes, quasi pius. acris fortis, alias velocis. quidam acrem in unamquamque rem vegetum ac nimium tradunt. oronti pro Orontis, utinmitis Achilli” . vitavit ὁμοιο- τέλευτον.

[221] nunc amyci in quinto Gyae meminit; nam Amycus et Lycus cum Oronte videntur perisse. secum propter socios, ut supra 'spem vultu simulat'.

[222] fortemque gyan ut merito requirantur et desiderentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: