previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[293]

[294] incredibilis rerum fama incredibilium rerum fama. et bene non credit: unde et postea interrogatPyrrhin conubia servas?”

[295] priamidem helenum hoc totum cum admiratione pronuntiandum est.

[297] patrio marito atqui Thebana fuit de Thebis Phrygiis. sed aut provinciam pro patria posuit, utItaliam quaero patriam” , item SallustiusHispaniam sibi patriam esse” : aut certe secundum ius locutus est, quia uxor viri domicilium sequitur, iuncta ergo Hectori facta Troiana est; nam et 'cessisse' de iure est, cedi enim hereditas dicitur. ergo merito dicta est Heleno civi nupsisse. cessisse marito sic ait, ut dicimus: ex hereditate paterna illud mihi cessit. consuetudinis sane regiae fuit, ut legitimam uxorem non habentes, aliquam licet captivam, tamen pro legitima haberent, adeo ut liberi ex ipsa nati succederent. Pyrrhus hanc quasi legitimam habuit et ex ea filium Molossum suscepit. postea cum vellet Hermionen, Menelai et Helenae filiam, Oresti iam ante desponsatam, ducere uxorem, Orestis insidiis in templo Delphici Apollinis occisus est. verum moriens praecepit, ut Andromache, quae apud eum coniugis locum tenuerat, Heleno daretur propter supra dictum beneficium, quo eum a navigatione, ceteris Graecis navigantibus, quos tamquam vates sciebat tempestate perituros, prohibuerat. inde factum est, ut teneret regnum privigni, qui successerat patri: a quo Molossia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solatium fratris extincti. quamvis de hoc nomine etiam aliae causae apud diversos alios inveniantur.

[300] progredior portu classes et litora linquens hysteroproteron in sensu: ante enim linquitur litus et sic a portu proceditur. sane securitatem verbo ostendit, dicens 'classes et litora linquens', quippe cum regnum civium peteret. aliter in primoexire locosque explorare novos” . notandum sane finitum esse versum participio: quod rarum apud Latinos est, apud Graecos vitiosissimum.

[301] sollemnes non festas, sed legitimas, anniversarias. tristia dona tale est illudquem semper acerbum, semper honoratum, sic di voluistis, habebo” .

[302] in luco lucum, ut supra diximus, numquam ponit sine religione; nam in ipsis habitant manes piorum, qui lares viales sunt: unde in sextonulli certa domus; lucis habitamus opacis” . et in quintotumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo” . et hic lucus, qui ad reddenda sollemnia Hectori et Astyanacti fuerat dicatus. falsi simulati.

[303] libabat cineri non dixit cuius, sed exinlatinis intellegitur. sic et 'manes'. manesque vocabat sacrificiis inani sepulturae conciliabat manes Hectoreos. et bene in luco, ut diximus supra.

[304] ad tumulum id est cenotaphion. viridi caespite herboso.

[305] geminas unam marito, alteram filio: aut certe illud respicit, quia inferi pari gaudent numero, utecce duas tibi Daphni” , superi vero inpari, utnumero deus inpare gaudet” : vel 'geminas' Diti patri et Proserpinae; †aut quia datae. <sane> mortuorum arae, deorum altaria dicuntur, uten quattuor aras, ecce duas tibi Daphni, duoque altaria Phoebo” : quamvis hoc frequenter poeta ipse confundat. lacrimis sacraverat hoc tantum, ut causam lacrimarum haberet.

[307] monstris ut monstris: rebus scilicet insperatis. et hoc ad Andromachen refertur, quae putat monstrum: aut certe 'monstris', quod tunc advenerat Aeneas, cum illa manes invocaret et eum crederet esse defunctum.

[308] derigvit visu in medio dum me cernit, obstipuit: aut antequam nos manifestius videret. calor ossa reliquit id est extimuit, utsolvuntur frigore membra” .

[310] verane te facies ordo est, o nate dea, adfersne te mihi, vera facies, verus nuntius? et opportunum principium feminae, quam incertam timor fecerat. verus mihi nuntius adfers quidam sic exponunt: 'adfers' pro adfereris, id est vivus mihi nuntiaris.

[311] vivisne et secundum muliebrem adfectum, sicut supra dictum est, interrogat, et bene suspicatur: nam et inferis sacrificat, et in luco, in quo habitant manes.

[312] hector ubi est hoc ad Aeneae pertinet gloriam, ut ab Hectore numquam discessisse videatur. sentit autem hoc: si umbrae videntur in sacris, cur non eorum magis quibus sacrificatur? dixit lacrimasque effudit bene postquam ad mentionem Hectoris ventum est, tacuit et flevit.

[313] furenti insolabiliter et inpatienter dolenti.

[314] turbatus lugente scilicet Andromache. Cato aitverba tertiato et quartato quempiam dicere prae metu” . hisco hiscere est hiare, nec loqui posse. vel 'hisco' hic loquor.

[315] vivo equidem hocenim et hos legendum est. vivo equidem ac si diceret: si tamen vita est infeliciter vivere.

[316] nam vera vides propter illud 'verane te facies'?

[317] hev disiungendum ab interrogatione, ut separatim luctuosa vox audiatur. casus hic 'eventus', uttot casibus actos” : alibi 'periculum'. deiectam conivge tanto πάθος per conparationem virorum factum. excipit signate locutus est, quia 'deiectam' dixerat; excipiuntur enim quae cadunt.

[318] digna congrua et priori conveniens.

[319] hectoris andRomache si 'Andromache', sequentibus iunge: si 'Andromachen', superioribus. sed cum supra Heleno nuptam dixerit, cur hic Hectoris dixit? sed ipse quaestionem solvit dicendo 'incredibilis'. conubia servas tenes, utet nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen” : aut certe obtines, utservantem ripas” . Aut quia audierat nuptam Heleno. servas pro servasti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: