previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[267]

[268] tempus erat quo prima quies hoc loco noctis describit initium: alibi totam noctem, utnox erat et placidum carpebant fessa soporem corpora” . descriptiones sane pro rerum qualitate vel tenduntur vel corripiuntur: illo enim loco protentio ad invidiam pertinet Didonis vigiliarum. sunt autem solidae noctis partes secundum Varronem hae, vespera conticinium intempesta nox gallicinium lucifer: diei, mane ortus meridies occasus. de crepusculo vero, quod est dubia lux: nam 'creperum' dubium significat: quaeritur. et licet utrique tempori possit iungi, usus tamen ut matutino iungamus obtinuit, licet Statius dixeritlonga repercusso nituere crepuscula Phoebo” . 'manum' vero, unde est 'mane', bonum dixere veteres. aegris quantum ad divina tardis.

[269] dono divum quidam donum ex voluntate dicunt venire, munus ex officio. donaria vero loca in templis, in quibus dona ponuntur. serpit latenter membris infunditur.

[270] in somnis aut per somnos: aut si 'in somniis' legeris, erit synizesis. ecce hac particula utimur quotiens repentinum aliquid volumus indicare, utecce manus iuvenem interea post terga revinctum” . ergo 'ecce' subito est.

[271] visus adesse bene 'visus', quia somnia videntur tantum, non sunt naturaliter vera. quod autem paulo post diciteffert penetralibus ignemconfirmantis est: nam illud verum fuisse contendit.

[272] raptatus frequentativo utitur, ut supra. raptatus] id est tractus. bigis secundum artem modo dixit, quae exigit, ut quae de pluribus constant plurali tantum numero dicamus, ut bigas, quadrigas, mappas. sed haec plerumque corrumpit auctoritas, ut Horatiusne sordida mappa” . item Statiusrorifera gelidum tenuaverat aera biga” .

[273] traiectus lora traiecta lora habens, utnuda genu” .

[274] ei mihi Ennii versus. et totum iungendum, ne doloris distinctione frigescat, sicut plurimis doctissimis visum est.

[275] exuvias indutus achillis hoc est arma quae occiso Patroclo ademit, quae Vulcanus Peleo fecerat. celavit autem mortem Patrocli ad laudis augmentum. 'indutus' autem accusativo iungitur, ut hoc loco, et, ut magis in usu est, septimo, quo nunc utimur: ut in decimopraedonis corpore raptis indutum spoliis” . 'exuvias' autem dicimus numero tantum plurali.

[276] phrygios ignes flammas Troianas, quibus Protesilai navis incensa est. constat enim naves Graecorum flammis oppugnatas ab Hectore. puppibus pro in puppes.

[277] squalentem modo sordidam, alibi lucentem: “per tunicam squalentem aureo” , a squamis. barbam singulari numero hominum, plurali quadrupedum dicitur: unde dubitatur de quibus dixeritstiriaque inpexis induruit horrida barbis” . et concretos sanguine crines non sine ratione etiam hoc de crinibus dolet Aeneas, quia illis maxime Hector commendabatur, adeo ut etiam tonsura ab eo nomen acceperit, sicut Graeci poetae docent.

[278] vulneraque illa gerens quae circum plurima muros a. p. 'gerens' velut insignia praeferens et ostentans, quae a diversis pugnans pro patria susceperat. plurima muros quia ut Homerus dicit, in Hectorem extinctum omnes tela iecerunt more maiorum. unde estet bis sex thoraca petitum perfossumque locis” , propter duodecim populos Tusciae; duodecim enim lucumones, qui reges sunt lingua Tuscorum, habebant. unde estgens illi triplex, populi sub gente quaterni” .

[279] vltro quia ratio exigebat, ut loqueretur ille qui venerat.

[280] compellare adloqui.

[281] o lux quasi dies noster, per quem certi eramus de luce, hoc est de vita, tamquam occiso Hectore omnes se extinctos credant. spes o fidissima bene per contrarium: spes enim semper incerta est, in Hectore fidissima dicitur.

[283] expectate antiptosis est, pro 'expectatus'. ut te ordo est 'ut fessi aspicimus', id est quam fessi.

[285] indigna aut te indigna, aut crudelis. serenos hilares. antiqui e contrario tristes 'nubilos' dicebant.

[286] foedavit cruentavit, utsanguine foedantem” . et bene permansit in translatione, quia supra dixerat 'o lux': ideo et 'serenos', ideo et 'foedavit': nam Sallustius de nubibusfoedavere lumen” .

[287] ille nihil scilicet ad interrogata: pleraque enim verba ex negotiis accipiunt significationem. vana falsa.

[288] gemitus nec enim parvus dolor est viro forti fortem virum fugam suadere. et nota, omnes suasoriae partes hoc loco contineri.

[289] fuge nate dea propositio est. eripe flammis utile. his autem δεικτικῶς.

[290] a culmine vel a dignitate sua, vel vere a culmine, id est a tectis suis: et ideo culmina dicta sunt tecta, quia veteres de culmo aedificia contegebant.

[291] sat patriae priamoque datum honestum: nam contra fata venire constat neminem posse. sat patriae priamoque datum vel regnasse: vel sat pro patria et Priamo militasti.

[292] etiam multi distinguunt, ut sit 'adhuc', utetiam currus” , “etiam arma tenentem” : intellegunt enim, eum ostendere voluisse, Troiam voluntate divina certo tempore esse defensam, et nunc, si salutem tenere per fata potuisset, ipsius quoque dextera potuisse defendi: sed melius est 'etiam hac', ut et particeps gloriae sit Aeneas, et Hector vitet superbiam. quidam 'etiam' pro 'denique' vel 'postremo' accipiunt.

[293] tibi merito 'tibi', quod religiosus et pius est. commendat trioa penates necessarium; nam sacrilegium est non liberare commendatos penates. et non 'ego', sed 'Troia', ut videatur patriae praestare quod fugiat.

[294] fatorum comites possibile. quia occurrebat 'hostis habet muros', dat ei comites deos. et scite ait 'fatorum', ne Aeneas diceret, quo mihi eos comites? his moenia quaere hoc estdum conderet urbem inferretque deos” . et multi 'quaere' distinguunt, et sic subiungunt 'magna pererrato statues quae denique ponto'; non enim magna moenia inventurum promittit, sed magna facturum. nam et di penates in tertio ita monenttu moenia magnis magna para” .

[295] pererrato una pars orationis. hoc autem verbo ostendit erroris longinquitatem.

[296] vestam deam ignis, quae, ut supra diximus, terra est: quod in medio mundo librata vi sua stet et ignem intra se habeat. alii de igne divino hoc volunt dictum, quod vi sua stet, inde Vestam. sed in primo libro dictum, quos deos penates ab Aenea advectos diversorum opinio prodiderit; quod etiam singulis locis, ubi de penatibus varias opiniones poeta secutus dixerit, notatum invenitur. hic ergo quaeritur, utrum Vesta etiam de numero penatium sit, an comes eorum accipiatur, quod cum consules et praetores sive dictator abeunt magistratu, Lavini sacra penatibus simul et Vestae faciunt: unde Vergilius, cum praemisisset 'sacra suosque tibi c. t. p.', adiecit 'et manibus vittas Vestamque potentem'. sed 'potentem' potest ad illud accipi θεοὺς δυνατοὺς, sicut vocari penates dictum est. non nulli tamen penates esse dixerunt, per quos penitus spiramus et corpus habemus et animi rationes possidemus. eos autem esse Iovem, aetherem medium; Iunonem, imum aera cum terra; summum aetheris cacumen, Minervam: quos Tarquinius, Demarati Corinthii filius, Samothraciis religionibus mystice imbutus, uno templo et sub eodem tecto coniunxit. his addidit et Mercurium, sermonum deum. hos Vergilius θεοὺς μεγάλους, utIunonis magnae primum” ; θεοὺς δυνατοὺς, utdominamque potentem” ; θεοὺς χρηστοὺς, utet bona Iuno” : quae propter admonitionem locis suis notata sunt.

[297] aeternumque adytis e. p. i. quod in templo Vestae ignis aeternus est. ecce ipse exposuit quid est Vesta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: