previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[181]

[183] extulerat lucem Asinius Pollio dicit, ubique Vergilium in diei descriptione sermonem aliquem ponere aptum praesentibus rebus, ut hoc loco, quia funerum et sepulturarum res agitur, dicit 'extulerat': item in quarto, quia est navigaturus Aeneas et relicturus Didonem, dicitTithoni croceum linquens Aurora cubile” . quod licet superfluum sit, in multis tamen locis invenitur necessarium. miseris mortalibus qui sunt subiecti tot casibus: Homerus δειλοῖσι βροτοῖσι, id est miseris mortalibus, non timidis.

[184] opera atque labores 'hoc opus' et 'haec opera' tunc dicimus, quando negotium ipsum quod geritur significamus; si autem feminino genere dixerimus 'operas', ipsas personas quae aliquid faciunt significamus; sicut 'custodia' dicitur quae custodit, utcernis custodia qualis vestibulo sedeat” : nam ut hi qui custodiuntur 'custodiae' dicantur, usurpatum est. unde male est in usu 'custodiae audiuntur'.

[185] constitvere pyras 'pyra' est lignorum congeries; 'rogus' cum iam ardere coeperit dicitur; 'bustum' vero iam exustum vocatur. quem ordinem servat poeta, dicens 'constituere pyras', item 'subiectisque ignibus atris ter circum accensos decurrere rogos', item postea 'semustaque servant busta'.

[186] more tulere patrum quia apud varias gentes diversa fuerunt genera sepulturae, inde est quod alii obruuntur, alii exuruntur, alii proprias remittuntur ad patrias; alii per diem, ut nunc isti, alii per noctem, ut supra Pallas. et perite has varietates Vergilius posuit: namque Heraclitus qui omnia vult ex igne constare, dicit debere corpora in ignem resolvi. Thales vero qui confirmat omnia ex umore creari, dicit obruenda corpora, ut possint in umorem resolvi. ignibus atris atqui ignes atri non sunt; sed epitheton traxit de negotio, ut 'atris' diceret, hoc est funebribus, ut paulo postmaestum funeris ignem” , id est funebrem: nam maestus esse non potest ignis. atris cum concipiuntur.

[187] conditur in tenebras altum caligine caelum id est aer fumi obscuritate completur.

[188] cincti fulgentibus armis id est incincti et instructi. frustra hoc epitheton notant critici, quasi circumeuntes rogos alia arma habere debuerint. cincti instructi.

[189] decurrere rogos pro 'circum rogos cucurrere'. bene autem ait 'decurrere', non 'decucurrere': namque verba quae in praeterito perfecto primam syllabam geminant, ut 'curro cucurri', 'tondeo totondi', cum composita fuerint, geminare non possunt: nam 'decurri' et 'detondi' dicimus, non 'decucurri' neque 'detotondi': exceptis tantum duobus.

[191] spargitur et tellus lacrimis hysterologia est: nam prius est ut arma spargantur lacrimis, quae corpori adhaerent, quam terra.

[192] it caelo pro 'in caelum'. clangorque tubarum ante enim mortui ad tubam deducebantur: unde Persiushinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto conpositus lecto” .

[193] hic alii spolia occisis derepta Latinis secundum suae gentis ritum alii hostilia arma, alii peremptorum cremabant.

[195] ferventesque rotas nimio scilicet cursu: alibivolat vi fervidus axis” , Horatiusmetaque fervidis evitata rotis” . et 'ferventes' non 'modo ferventes', sed quae soleant fervere, utspumantia frena” .

[196] non felicia tela quibus se defendere nequiverunt.

[197] mactantur corpora morti aut 'in mortem': aut 'Morti' ipsi deae: Statiusin scopulis Mors saeva sedet” , Lucanusipsamque vocatam quem petat e nobis Mortem tibi coge fateri” . circa autem ideo, quia, ut Homerus dicit, in morte Patrocli circa corpus extincti tam homines, quam pecora immolabantur, ut uno igni cremarentur: unde est in sextoossaque lecta cado texit Corynaeus aeno” .

[198] raptas raptim advectas; nam post indutias rapere non poterant: aut certe ante 'raptas', belli scilicet tempore.

[199] in flammam id est in rogum.

[201] busta bustum dicitur in quo mortuus conbustus est, ossaque eius ibi iuxta sunt sepulta. alii dicunt, ubi homo combustus est, nisi ibidem humatus fuerit, non esse ibi bustum, sed ustrinum.

[202] invertit caelum pater illud quod in promptu est 'invertit caelum', ut ea pars quae noctem haberet, sub terra esset. stellis aptum coniunctum, ἀπὸ τοῦ ἅπτεσθαι.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: