previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[249]

[250] vertitur caelum atqui epitheton hoc caeli perpetuum est: sed 'vertitur' est 'in aliam faciem commutatur', quod more suo explanat sequentibus. rvit oceano nascitur de Oceano, utruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem” . ideo autem 'ruit', quia altius est mare quam terra, ut diximus supra. aut certe 'ruit' cum impetu et festinatione venit, utqua data porta ruunt” . sane sphaerae ratio hoc habet, ut omnia diversis vicibus sicut oriri, ita et ruere videantur.

[251] umbra magna id est terrae: et definitio est noctis.

[252] myrmidonumque dolos a generalibus ad specialia venire vitiosum est, nisi forte redeatur ad causam, ut hoc loco. fusi dispersiper sua quisque. an ad habitum rettulit dormientium securorumque? per moenia per domos, ut supraet moenia pandimus urbis” : 'moenia' enim et publica et privata dicuntur.

[253] conticvere dormierunt: ex consequentibus priora intelleguntur. fessos artus aut generaliter, quia omnis dormiens quasi fessus: aut 'fessos' trahendo equum diruendoque muros.

[254] phalanx lingua Macedonum legio. et est a parte totum, hoc est synecdoche; significat enim totum exercitum. ibat veniebat, utnunc primum a navibus itis” .

[255] amica sibi grata. et sciendum, septima luna captam esse Troiam: cuius simulacrum apud Argos est constitutum, quod relata victoria constitutum est ad imaginem eius, quae tunc erat dividuo orbis modo. hinc est quod dicitoblati per lunamet alibiper caecam noctem” . tacitae lunae aut more poetico noctem significat, aut physicam rationem dixit. nam circuli septem sunt, Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae. et primus, hoc est Saturni, vehementer sonat, reliqui secundum ordinem minus, sicut audimus in cithara. ergo tacita luna est, cuius circulus, terrae vicinus inmobili, minus sonat aliorum comparatione. tacitae lunae] cuius tempore tacetur, quoniam nocte silentium est, utcum tacet omnis ager” . aut certe 'tacitae' serenae, utsidera cuncta notat tacito labentia caelo” . vel ipsi taciti, uttacitumque obsedit limen Amatae” .

[256] litora nota scilicet quae paulo ante reliquerant. flammas cum regia puppis more militiae, utdat clarum e puppi signum” . et hinc intellegendum est, Helenam Agamemnoni vel Graecis signum dedisse veniendi sublata face, Agamemnonem contra signum Sinoni dedisse aperiendi equi: ut in sextoflammam media ipsa tenebat, et summa Danaos ex arce vocabat” . est autem tropus: per 'puppem' navem, per 'navem' eos qui in navi sunt significat.

[257] fatis iniquis voluntate numinum, non illi propitia, sed in nos iniqua: ut Lucanusnon ille favore numinis ingenti superum protectus ab ira(2.85).

[260] reddit quasi debitos vel creditos, utredditus his primum terris” . sic Horatiusnavis quae tibi creditum debes Vergilium, finibus Atticis reddas incolumem precor” . cavo robore equi: epexegesis.

[261] thessandrus Polynicis et Argiae filius. sthenelus Capanei et Euadnes. vlixes Laertae et Anticliae.

[262] acamas Demophontis filius, †perecthei nepos. thoas Andremonis filius.

[263] neoptolemus quia ad bellum ductus est puer, Pyrrhus vero a capillorum qualitate vocitatus est; Achillis et Deidamiae filius, Pelei et Thetidis nepos ex patre, ex matre vero Lycomedis, regis Scyriae insulae. primusque machaon hic Machaon filius Aesculapii fuit, cuius frater Podalirius. 'primus' autem aut princeps, id est inter primos, aut in sua arte primus, aut numeri sui; nam per ternos dixit.

[264] menelaus Atrei filius, frater Agamemnonis, propter quem bella gerebantur. epeos Panopei filius.

[265] urbem id est cives. somnoque vinoque sepultam ostendere vult nihil magnum a Graecis factum quod obtinuerint civitatem. 'somno' autem, quia nox erat; 'vino', quia festus dies.

[266] caeduntur vigiles non actus nomen est, sed officii: 'vigiles' autem Capitolii significat; nam paulo postvix primi proelia temptant portarum vigiles” . caeduntur vigiles] modo [enim] 'vigiles' intellegendum, non qui vigilarent, sed qui solebant exercere vigilias; aut certe vigiles, quos fefellit Sinon equum servantes. et bene ostendit timiditatem Graecorum, qui paucitate timentes eos primos occiderunt, qui ceteros poterant excitare. aut vigiles portarum. patentibus pro patefactis.

[267] conscia coniurata. bene autem in insidiis conscientiam nominavit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: