12.
[28]
at quem ad
modum me coarguerit homo acutus recordamini. 'Caesare
interfecto' inquit 'statim cruentum alte extollens Brutus
pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam
libertatem est gratulatus.' cur mihi potissimum?
quia1 sciebam? vide ne illa causa fuerit appellandi mei2
quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse
gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum
laudum3 exstitisse.
[29]
tu autem, omnium stultissime, non4
intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem
crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse?
quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut
quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? ecquis
est igitur exceptis eis qui5 illum regnare gaudebant6 qui illud
aut fieri noluerit aut factum improbarit7? omnes ergo8 in
culpa. etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem
occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit;
voluntas nemini.
[30]
sed stuporem hominis vel dicam pecudis
attendite. sic enim dixit: 'Brutus9, quem ego honoris
causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit:
ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.' ergo
ego sceleratus appellor a te10 quem tu suspicatum aliquid
suspicaris; ille11 qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te
honoris causa nominatur? esto; sit in verbis tuis hic stupor:
quanto in rebus sententiisque maior? constitue hoc, consul,
aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni,
reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam,
inquam, et exhala. an faces admovendae sunt quae12 excitent
tantae causae indormientem? numquamne intelleges statuendum
tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaene13
sint an vindices libertatis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quia Graevius: qui codd.: quod Ferrarius
2 mei V: me D
3 laudium V
4 non illud non Cus.
5 te excepto is qui D: te excepto et iis qui Gruter
6 gaudebat D
7 improbavit V
8 ergo V: enim D
9 M. Brutus D
10 a te D: ante V: abs te coni. Halm
11 ille (vel is) del. Gruter
12 quae te V2D
13 homicidaene c: -ne om. Vt (-e rei ns)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.