previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. [112] hunc1 unum diem, unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si potes. cur armatorum corona senatus saeptus est, cur me tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvae Concordiae non patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, Ituraeos2, cum sagittis deducis in forum? praesidi sui causa se facere dicit. non3 igitur miliens perire est melius quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium: caritate te4 et benevolentia civium saeptum oportet esse, non armis. eripiet et5 extorquebit tibi ista populus Romanus, [113] utinam salvis nobis! sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus. etenim ista tua minime avara coniunx quam ego sine contumelia describo nimium diu debet populo Romano tertiam pensionem. habet populus Romanus ad quos gubernacula rei publicae6 deferat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica, quae se adhuc tantum modo ulta7 est, nondum recuperavit. habet quidem certe res publica adulescentis nobilissimos paratos defensores. quam volent illi cedant otio consulentes; tamen a re publica revocabuntur. et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum interest. pax est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam repellendum8. [114] quod si se ipsos illi nostri liberatores e conspectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. illi quod nemo fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit cum esse Romae9 licebat; Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem regni appetendi sunt necati: hi primum10 cum gladiis non in regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt. quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque divinum11, tum expositum ad imitandum est12, praesertim cum illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi posse videatur. etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali13 immortalitatem non arbitror14 contemnendam.


1 hunc post diem add. D

2 Ituraeos del. O. Müller

3 nonne D

4 te om. D

5 et Vc: om. nst

6 rei p. D

7 ulta b: vita Vt: victa ns

8 repellenda Isid. Origg. ii. 29. 13

9 Romae Muretus: Roma te V (-ae. tę. V2): Romae regem D

10 primum V: primi D

11 est atque div. V: atque div. est D

12 est V: si n1s2: sit c: sic n2: sed s1: om. t

13 mortali mortali immortali V: om. D

14 arbitror esse V (malo numero

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: