24.
[58]
vehebatur
in essedo tribunus plebis; lictores laureati antecedebant,
inter quos aperta lectica mima portabatur, quam ex
oppidis municipales homines honesti, obviam necessario
prodeuntes, non noto illo et mimico nomine, sed Volumniam
consalutabant. sequebatur1 raeda cum lenonibus2,
comites nequissimi3; reiecta4 mater amicam impuri fili tamquam
nurum sequebatur. O miserae mulieris fecunditatem
calamitosam! Horum flagitiorum iste vestigiis omnia
municipia, praefecturas, colonias, totam denique Italiam
impressit.
[59]
reliquorum factorum eius, patres conscripti, difficilis est
sane reprehensio et lubrica. versatus5 in bello est; saturavit
se sanguine dissimillimorum sui civium: felix fuit6, si potest
ulla in scelere esse felicitas. sed quoniam veteranis cautum
esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et
tua—illi secuti sunt, tu quaesisti ducem—tamen, ne apud
illos me in invidiam voces, nihil de genere belli7 dicam.
Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus revertisti.
ibi me non occidisti. Magnum beneficium! potuisse enim
fateor. quamquam nemo erat eorum qui tum tecum
fuerunt qui mihi non censeret parci oportere.
[60]
tanta est
enim caritas patriae ut vestris etiam legionibus sanctus
essem, quod eam a me servatam esse meminissent. sed
fac id8 te dedisse mihi quod non ademisti, meque a te
habere vitam, quia9 non a te sit10 erepta: licuitne11 mihi per
tuas contumelias hoc tuum beneficium sic tueri ut tuebar,
praesertim cum te haec auditurum videres12?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sequebantur rhedam n
2 leonibus h, ut voluit Victorius ex Plin. N. H. viii. 16. 55
3 comites nequissimi del. Koch
4 recta V
5 lubrice versatus D
6 fuit felix D
7 belli genere D
8 fac id (facit n) te cns1: faciut e (didisse) V: fac te t: fas sit te s2: fac illud te coni. Halm
9 quia D: qua V: quae Graevius
10 non a te sit Vc: non sit a te t: a te non sit ln
11 liceatne D
12 ausurum viderem Eberhard
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.