previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. sed omittatur bellum illud in quo tu nimium felix fuisti. ne de iocis1 quidem respondebo quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illa2 castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum animis relaxantur. [40] quod autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in utroque fuisse moderatum.

hereditates3 mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent. sed qui istuc tibi venit in mentem? ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli4. quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredem5. [41] et quidem vide quam te amarit is qui albus aterne fuerit ignoras. fratris filium praeterit6, Q. Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem semper factitarat, ne nominat quidem7: te, quem numquam viderat aut certe numquam8 salutaverat, fecit heredem. velim mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius9 qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. 'nihil scio' inquies10 'nisi quae praedia habuerit.' igitur11 fratrem exheredans te faciebat heredem. in multas praeterea pecunias alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquam heres esset, invasit. [42] quamquam hoc maxime admiratus sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum ipse hereditatem patris non adisses.


1 de iocis Wesenberg: iocis D: totis V

2 quidem illa Vns: illa quidem ct

3 hereditates Naugerius (1): -tate V: -tatem D

4 retuli VD

5 fecit heredem del. Madvig (peiore numero

6 praeterit Vns: -riit c: -reo t

7 ne nomen quidem perscripsit D

8 aut certe numq. Faernus: ut (aut V2) cere numq. V: ac ne umq. D

9 Tursecius D

10 inques V: inquis Klotz

11 is igitur V2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: