previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [31] attende enim1 paulisper cogitationemque sobrii hominis punctum2 temporis suscipe. ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a3 te arguor, socius, nego quicquam esse medium: confiteor eos, nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem quam suum occidere. tu homo sapiens et considerate, quid dicis? si parricidas4, cur honoris causa a te sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? cur M. Brutus referente te5 legibus est solutus, si ab urbe plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares incredibili M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto, Cassio6 datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus auctus? atqui7 haec acta per te. non igitur homicidas8. sequitur ut liberatores tuo iudicio9, quando quidem tertium nihil potest esse. [32] quid est? num conturbo te? non enim fortasse satis quae diiunctius10 dicuntur intellegis. sed tamen haec summa est11 conclusionis meae: quoniam scelere a te liberati sunt, ab eodem12 amplissimis praemiis dignissimos iudicatos. itaque iam retexo orationem meam. scribam ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent13 sitne verum, ne cui negent. etenim vereor ne aut celatum me illis ipsis14 non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum. quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter! non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum15 memoriae sempiternae? in huius me tu consili societatem tamquam in equum Troianum cum principibus includis? [33] non recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. tanta enim res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum laude non comparem. quid enim beatius illis quos tu expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam desertus aut tam inhumanus qui illos, cum16 accesserint, non adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non immortalitatis memoria prosequantur? tu vero ascribe me talem in numerum.


1 enim om. Cus.

2 per punctum Cus.

3 ut a Vns: aut ut a ct

4 parricidae D

5 te referente D

6 Cassio et Bruto D

7 atqui O. Jahn: atque codd.

8 homicidae D

9 iudicio sint D

10 distinctius nst: om. c

11 est summa D

12 eodem te D dignissimos iudicatos Vc: -simi iudicantur t: -simi iudicati (-andi n2) ns

13 quaerent Vc: quaerenti nst

14 ab ipsis illis D

15 erit hominum D

16 cum ed. Crat. (in mg.): quo codd.: quoquo Angelius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: