previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. at quam multos dies in ea villa turpissime es1 perbacchatus! ab hora tertia bibebatur, ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera, 'quam dispari domino'—quamquam quo modo iste dominussed tamen quam ab2 dispari tenebantur! studiorum enim suorum M.3 Varro voluit illud4, non libidinum deversorium. [105] quae in illa villa antea5 dicebantur, quae cogitabantur6, quae litteris mandabantur! iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis sapientiae ratio omnisque doctrinae7. at vero te inquilinonon enim dominopersonabant omnia vocibus ebriorum, natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur. Casino8 salutatum veniebant, Aquino, Interamna: admissus est nemo. iure id quidem; in homine enim turpissimo obsolefiebant9 dignitatis insignia. [106] cum inde Romam proficiscens ad Aquinum accederet, obviam ei processit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. at iste operta lectica latus per oppidum est10 ut mortuus. stulte Aquinates: sed tamen in via habitabant. quid Anagnini? qui, cum essent devii11, descenderunt ut istum, tamquam si esset consul12, salutarent. incredibile dictu13, sed14 inter omnis constabat neminem esse resalutatum, praesertim cum duos secum Anagninos haberet, mustelam et Laconem, quorum alter gladiorum15 est princeps, alter poculorum. [107] quid ego illas istius minas contumeliasque commemorem quibus invectus est in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod C. Cassium et16 Brutos patronos adoptassent? Magno quidem studio, iudicio, benevolentia, caritate, non, ut te et Basilum, vi et armis, et alios vestri similis quos clientis nemo habere velit, non modo illorum cliens esse17.


1 es V: est ct: om. ns

2 a D

3 M. om. V1

4 illud V: esse s: esse illud cnt, fort. recte

5 ante D

6 quae cogitabantur om. D

7 doctrina D

8 Casilino D

9 obsolefiebant V: obsolefaciebant c: obsolebant nst

10 est per oppidum D

11 devii V: devia ei c: devii (-via t) obviam ei nst

12 consul V2D: colem V1: consulem Faernus

13 dictum V: dictu est Ferrarius

14 sed cú uinus add. V: et simul unũ cinus add c, et sermulcinus add. t: simul add. ns: sum vicinus Madvig (corruptelas ex uicinus ortas esse arbitror, cf. ad l. 1 et xiv. 13)

15 gladiatorum D

16 et V: quod D

17 esse illorum cliens D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: