26.
[64]
Caesar Alexandrea1 se recepit, felix, ut sibi quidem videbatur,
mea autem sententia, qui rei publicae sit infelix2, felix
esse nemo potest. hasta posita pro aede Iovis Statoris
bona Cn. Pompei3—miserum me! consumptis enim lacrimis
tamen infixus animo haeret4 dolor—bona, inquam, Cn.
Pompei Magni5 voci acerbissimae6 subiecta praeconis. Vna
in illa re servitutis oblita civitas ingemuit servientibusque
animis, cum omnia metu tenerentur7, gemitus tamen populi
Romani liber fuit. exspectantibus omnibus quisnam esset
tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis qui
ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo
praeter Antonium, praesertim cum tot essent circum hastam
illam qui alia omnia auderent: unus inventus est qui id
auderet quod omnium fugisset et reformidasset audacia.
tantus igitur te stupor oppressit vel,
[65]
ut verius dicam, tantus
furor ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum
Pompei sector, non te exsecratum8 populo Romano, non
detestabilem, non9 omnis tibi deos, non omnis homines et
esse10 inimicos et futuros scias? at quam insolenter statim
helluo invasit in eius viri fortunas cuius virtute terribilior
erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Alexandriam D
2 infelix D: hostis V
3 Cn. Pompei Faernus: subiecta Cn. Pompei codd.
4 animo haeret D: haberet animo V: haeret animo Faernus: pectori haeret Quintil. ix. 2. 26
5 Magni om. Quintil.
6 acerbissimae voci Quintil.
7 cum ... tenerentur om. D
8 exsecrandum D
9 non post deos om. cns, ed. R
10 et esse D: esse V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.