33. ecce Dolabellae comitiorum dies. sortitio praerogativae;
quiescit. renuntiatur: tacet. prima classis
vocatur1, deinde ita2 ut adsolet suffragia3, tum secunda
classis4, quae omnia sunt citius facta quam dixi.
[83]
confecto
negotio bonus augur—C. Laelium5 diceres—'Alio die' inquit.
O impudentiam singularem! quid videras, quid senseras,
quid audieras? neque enim te de caelo servasse dixisti nec6
hodie7 dicis. id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis
Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras.
ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae
calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione
populum Romanum8; augur auguri, consul consuli obnuntiasti9.
nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere,
quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur.
sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite.
[84]
quam
diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles,
salvis auspiciis creatus. si10 nihil est, cum augur eis verbis
nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum 'Alio die'
dixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua vis in istis verbis,
ea quae sit augur11 a conlega requiro.
sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam
pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.