previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. an tu illa in vestibulo1 rostra2 cum aspexisti, domum tuam te introire putas3? fieri non potest. quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tua4 et tuos nosti. nec vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. necesse est, quamvis sis, ut es, violentus5 et furens, cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari, furere etiam saepe vigilantem. [69] me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. quid enim umquam domus illa viderat nisi pudicum, quid6 nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? fuit enim ille vir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. huius in sedibus7 pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinae8 sunt. etsi iam negat. nolite quaerere; frugi factus est: illam suam9 suas res sibi habere iussit, ex duodecim tabulis clavis10 ademit, exegit. quam porro spectatus civis, quam probatus! cuius ex omni vita nihil est honestius quam quod cum11 mima fecit divortium. [70] at quam crebro usurpat: 'et consul et Antonius!' hoc est dicere, et consul et impudicissimus, et consul et homo12 nequissimus. quid est enim13 aliud Antonius? nam si dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et14 consulem et Antonium. numquam dixit15. dixisset etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.


1 in vestibulo Muretus: in vestibuloa V: vestibula D

2 rostra Orelli: rostra (-an V) spolia codd.: rostra an (vel ac) spolia Graevius

3 fort. putas introire (numeri gratia

4 et te et tua te (mg. add.) et ei tua V

5 vinolentus n2t

6 quid om. D

7 in aedibus Vrsinus

8 conclavibus popinae Halm: conclavibus popinae triclinis V: tricliniis popinae D

9 illam suam codd. (minimam sup. lin. in h add. m. 1): illam mimam Halm: mimulam suam Cornelissen

10 clavis Vc: clausa cett.

11 cum Vc: om. nst

12 homi V: omnium Nohl

13 est enim Vc: est t: enim est ns

14 se et V: se D

15 numquam dixit D: numquid V: numquid dixit Muretus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: