34. non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum;
sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet1, faciat quod in
porticu Minucia fecit. quae potest esse turpitudinis tantae
defensio? cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit2 tanta
merces, ubi campus Leontinus appareat3.
[85]
sedebat in rostris
conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus.
escendis4, accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem
esse meminisse deberes—diadema ostendis. gemitus toto
foro. Vnde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed
attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. tu diadema
imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat5.
tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses,
eumque quem6 conlegam habebas dominum habere velles,
idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset.
at etiam misericordiam captabas:
[86]
supplex te ad pedes
abiciebas7. quid petens? ut servires? tibi uni peteres
qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile servires8;
a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas.
O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus!
quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis
omnibus dignius? num exspectas dum te stimulis fodiamus9?
haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec
cruentat oratio. vereor ne imminuam summorum virorum
gloriam; dicam tamen dolore commotus. quid indignius
quam vivere10 eum qui imposuerit diadema, cum omnes
fateantur iure interfectum esse qui abiecerit?
[87]
at etiam
ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori
perpetuo, M. Antonium11 consulem populi iussu regnum
detulisse; Caesarem uti noluisse. iam iam minime miror
te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam
lucem; cum perditissimis latronibus non solum de12 die sed
etiam in diem bibere13. Vbi enim tu in pace consistes?
qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu,
quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? ideone
L. Tarquinius exactus14, Sp. Cassius, Sp. Maelius15, M. Manlius
necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non
est, rex Romae constitueretur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 nauseet nausiet codd: del. Cobet
2 sit om. D
3 ubi ... appareat D: id est ubi ... appareat V: del. Campe (cf. Zielinski p. 213)
4 ascendis D
5 reiciebat Vn2s1: recipiebat cn1s2: accipiebat t
6 eumque quem c: eum quem cett. collegam Vc: collegam regni nst
7 abic. cn2t: obic. n1s: eic. V
8 ut facile servires del. Cobet
9 fodiamus Vc: fodiam nst
10 quid indignius quam vivere V: nonne indignus tu tueri D
11 M. om. V
12 de om. V
13 bibere Müller, alii (cf. § 104): vivere codd.
14 exactus est Madvig
15 Sp. (ante Maelius) n2, ed. R: om. cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.