previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [25]

sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio interfectum. iam vereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum est, praevaricatorem mihi apposuisse videar, qui me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret1 alienis. quis enim meum in ista societate gloriosissimi2 facti nomen audivit? cuius autem qui in eo numero fuisset nomen est occultatum? occultatum dico? cuius non statim divolgatum? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in ea3 societate viderentur, cum conscii4 non fuissent, quam ut quisquam celari5 vellet qui fuisset6. [26] quam veri simile porro est in tot hominibus partim obscuris, partim adulescentibus neminem occultantibus meum nomen latere potuisse? etenim si auctores ad liberandam patriam desiderarentur illis actoribus7, Brutos ego impellerem, quorum uterque L. Bruti imaginem cotidie videret, alter etiam Ahalae? hi igitur his8 maioribus ab9 alienis potius consilium peterent quam a suis et foris potius quam domo10? quid? C. Cassius11 in ea familia natus quae non modo dominatum, sed ne potentiam quidem cuiusquam ferre potuit, me auctorem, credo, desideravit: qui etiam sine his clarissimis viris hanc rem in Cilicia ad ostium fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam quam constituerat, non ad contrariam navis appulisset. Cn. [27] Domitium non patris interitus, clarissimi viri, non avunculi mors, non spoliatio dignitatis ad recuperandam12 libertatem, sed mea auctoritas excitavit? an C. Trebonio ego13 persuasi? cui ne suadere quidem ausus essem. quo14 etiam maiorem ei res publica gratiam debet15 qui libertatem populi Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus quam particeps esse maluit. an L. Tillius16 Cimber me est auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem sum admiratus quam facturum putavi, admiratus autem17 ob eam causam quod immemor beneficiorum, memor patriae fuisset. quid duos Servilios18Cascas dicam an Ahalas?—et hos auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei publicae? longum est persequi ceteros, idque rei publicae praeclarum fuisse tam multos, ipsis gloriosum19.


1 oneraret om. V

2 istius conscientia glor. facti ct: istius f. conscientia glor. ns

3 ea V: ista D

4 conscii V: socii D, del. Ferrarius

5 celare D

6 fuisset om. D

7 actoribus Madvig: auctoribus codd

8 hi igitur his V: his igitur D

9 ab V: orti ab D

10 domo Vcn: domi t: modo s

11 C. V2c: om. V1nst

12 ad liberandam (patriam add. n2) ad recipiendam D

13 ego om. D

14 quo D: quae V: quare coni. Halm

15 An C. ... debet ante Cn. Domitium (l. 22) hab. V

16 Tillius Barbadorius: T. V: Tullius D

17 autem V: sum autem cns: autem sum t

18 Servilios Vc: Servilios nomina (-e n2) propria (-o n2) nst

19 tamen multo ipsis gloriosius est D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: