previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. tam autem eras excors ut tota in oratione tua1 tecum ipse pugnares, non modo2 non cohaerentia inter se diceres, sed maxime diiuncta3 atque contraria, ut non tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. vitricum tuum fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare. ita quod proprie meum est4 laudasti; quod totum est senatus reprehendisti. nam comprehensio sontium mea, animadversio senatus fuit. homo disertus non intellegit eum quem contra dicit laudari a se; eos apud quos dicit vituperari. [19] iam illud cuius est, non dico audaciaecupit enim se audacem5sed, quod minime volt, stultitiae, qua vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concordiae, di immortales! in qua me consule salutares sententiae dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis homines conlocati stent? accusa senatum; accusa equestrem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. haec tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia6 tantam rerum repugnantiam non vides7. nihil profecto sapis. quid est enim dementius quam, cum rei publicae8 perniciosa arma ipse ceperis, obicere alteri salutaria? [20] at etiam quodam loco facetus esse voluisti. quam id te9, di boni, non decebat! in quo est tua culpa non nulla10. aliquid enim salis a mima uxore trahere potuisti. 'cedant arma togae.' quid? tum nonne cesserunt? at postea tuis armis cessit toga. quaeramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. nec vero tibi de versibus plura11 respondebo: tantum dicam breviter, te neque illos neque ullas omnino12 litteras nosse; me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse operis subsicivis13 ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. sed haec non huius temporis: maiora videamus14.


1 tua om. D

2 ut non modo D

3 disiuncta codd.: corr. Klotz

4 est post totum om. D

5 audacem dici D

6 quia Vc: qui nst

7 vides Ernesti: videas codd.: quia, qui ... videas ... sapis Halm

8 ipse ante rei publicae hab. D

9 te V et Arusian. K. vii. p. 465: om. D

10 culpa nulla D

11 plura om. D

12 te om ct, ante omnino habent ns

13 operis subsicivis (operis om. t) D: om. V: cf. de Or. ii. 364: Legg. 1. 9 et 13

14 ad maiora veniamus D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: