previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. in eius igitur viri1 copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives. sed, ut est apud poetam nescio quem 'male parta male dilabuntur.' [66] incredibile ac simile portenti est quonam modo illa tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus effuderit. maximus vini numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis, sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat. quae Charybdis tam vorax2? [67] Charybdin3 dico? quae si fuit4, animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse. nihil erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. apothecae totae nequissimis hominibus condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae; domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam saepe5non enim semper iste felixdamna aleatoria; conchyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos stratos6 videres. quam ob rem desinite mirari haec tam celeriter esse consumpta. non modo unius patrimonium quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter tanta nequitia devorare potuisset. at idem aedis etiam et hortos. [68] O audaciam immanem! tu etiam7 ingredi illam domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os impurissimum8 ostendere? quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari9 non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum.


1 viri om. D

2 tam vorax, tam inexplebilis Cus.

3 Charybdin Quintil. viii. 6. 70: Charybdim V: Caribdin D

4 animal unum fuit V, Seneca Suasor. vi. 5: anim. fuit unum Servius ad Aen. iii. 420: fuit anim. unum cns, Quintil.: fuit unum anim t

5 ipse D

6 stratos lectos Quintil. viii. 4. 25

7 etiam om. D

8 importunissimum D

9 diversari D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: