previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. [44]

visne igitur te inspiciamus a puero? sic opinor; a principio ordiamur. tenesne1 memoria praetextatum te decoxisse? 'Patris' inquies 'ista culpa est.' concedo. etenim est pietatis plena defensio. illud tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus2, quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. sumpsisti virilem3, quam statim muliebrem togam4 reddidisti. primo volgare scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo5 conlocavit6. [45] nemo umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. quotiens te pater eius domu7 sua eiecit, quotiens custodes posuit ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere8. quae flagitia domus illa diutius ferre non potuit. scisne me de rebus mihi notissimis dicere? recordare tempus illud cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat; orabat ut se9 contra suum patrem, si sestertium sexagiens peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse dicebat. ipse autem amore ardens confirmabat10, quod desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium iturum11. [46] quo tempore ego quanta mala florentissimae familiae sedavi vel potius sustuli! patri persuasi ut aes alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem, summa spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus eumque non modo tua12 familiaritate sed etiam congressione patrio iure et potestate prohiberet. haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses?


1 tenes V1

2 constitutus om. V1

3 virilem togam D

4 togam V: stolam D

5 et certo et V1: et certo te coni. Halm

6 locavit D

7 domo D

8 demitt. Ferrarius: dimitt. codd.

9 se Vn2: te cett.

10 confirmauiat V: confirmavit Halm

11 esse iturum D tanta D

12 eumque a tua non modo D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: